Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDITOR

MEDITOR, (MEDITARI) Animum relaxare, praesertim venatione. Genesis cap. 24. 63: Et egressus fuerat (Isaac) ad Meditandum in agro inclinata jam die. Leges Palatinae Jacobi II. Reg. Majoric. tom. 3. Junii pag. xxv.: Assumatur qui venator nominetur et existat, qui canes nostros venaticos custodiat et de ipsis curam gerat; cum quibus quotiens decens fuerit et nobis placuerit Meditemur. Vide Afeitare et Meditatio.