Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDITOR

MEDITOR,² (MEDITARI) Indicare, significare. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 910: Tunc primicerius lectorum paululum semotus a loco suo infra chorum, incipit antiphonam in choro, lectoribus circumstantibus in modum coronae, ipso Meditante manu et voce descensionem antiphonae et ascensionem. Simili modo finita antiphona, magister scholarum vicissim cantat eamdem cum pueris suis, Meditando super ab altera parte chori.... Hac antiphona finita, salutat archiepiscopus, et magister pergit in medium chori cum pueris suis ad canendum hymnum vicissim cum choro, et respondendo cum Meditatione de Perveniamus.