Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDIUM

MEDIUM, Tribunal, seu jurisdicdio apud Genuenses ubi de causis civilibus agebatur. Marchisii Scribae Annal. Genuens. ad ann. 1222. apud Murator. tom. 6. col. 427: Pro justitia vero in consulatu civitatis Ancelinum de Fontana Placentinum, in Medio autem Guilelmum filium Agathi Picentini, in burgo namque Jacobum de Runco Terdonensem. Bartholomaei Scribae Annal. Genuens. lib. 6. ad ann. 1230. ibid. col. 459: Consules placitorum fuerunt in palatio civitatis Henricus Rochemus, in palatio de Medio Guilelmus filius Agadi, in palatio foritanorum Jacobinus de Saragoza, in palatio burgi Thomasius magistri Cazuli.

Medium, pro Media parte, dixisse Capitolinum in Pio observat Casaubonus.

Medium Lucrum. Vide, Mejaria.

Medium Plantum. Vide Complantare.

Gallice terre concédée pour être complantée, puis partagée entre le seigneur et le tenancier: Cedimus cuidam homini nomine Girberto aliquid ex nostra hereditate ad Medium Plantum. (Cartul. s. Andreae Vienn. ed. Chevalier. p. 116. an. 1004.)

Medium Planum, Campus, planities. Sallas Malaspinae de Rebus Sicul. lib. 2. apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 241: Contigit quod cum dictus Comes et sui de strenuitate et multitudine confidentes in quaedam Media Plana procederent, memorati Franciscus et Petrus cum Theutonicis secum morantibus... in eos viriliter irruerunt.

Medium Tempus, Formula in foro Anglicano usitata. Th. Blount in Nomolex.: In placito de quo Warranto Abbas de Burgo dicit quod clamat annum et vastum et Medium tempus.

Medium Vinum, seu tenere ad medium vinum, vineam scilicet, e qua vinitor partiarius vini quod ex ea provenit, alteri ex pacto praebet. Vetus Charta in Tabulario Ecclesiae Viennensis fol. 71: Et laudaverunt illi et suis haeredibus quos haberet de Petronilla suum tenorem ad servitium denominatum, partem clausi ad Medium vinum, plantatas ad quartum vinum, et unam coxam vaccae, et sextarium vini, et panem de quartallo frumenti. Dare ad Medium, in Chron. Parmensi ad ann. 1280. apud Murator. tom. 9. col. 794: Fuit tanta abundantia vini quod vix poterat gubernari; et multae vineae dabantur ad vindemiandum ad Medium. Dare ad Medium plantum. Vide Complantare.

Per medium, Phrasis Gallica, Par moitié, Ex dimidia parte. Charta ann. 1314. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 194. v°.: Item plures personas de Cuseio teneri ipsis conjugibus quolibet anno infra nativitatem B. Johannis Baptistae in xviij. aminetis bladi per Medium frumenti et avenae... Dictus Petrus habet quartam partem xxxij. aminetarum bladi per Medium frumenti et avenae. Occurrit rursus in Ch. ann. 1331. ibid. fol. 272. v°. Vide supra Mediatim.

Dare ad Medium Bastimentum. Vide supra in Bastimentum 2.

In Medio Relinquere, Id est, in dubio, Gall. Laisser en doute. Chron. fr. Andreae tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 290: De morte quoque ejus (Gerberti) non recte tractatur, a Diabolo enim percussus dicitur obiisse, quam rem in Medio relinquimus.

Ire Per Medium, Trajicere, Gall. Passer au travers. Vita S. Guid. tom. 4. Sept. pag. 44. col. 2: Habitatores loci frequenter ibant per Medium sepulchri.