Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDIUM

MEDIUM,³ Ratio, argumentum; scholasticis, Medius terminus, Gall. Moyen. Stat. Univers. Andegav. ann. 1410. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 503. art. 29: Arguent doctores modo praetacto, quilibet duobus Mediis, ad quorum unum dumtaxat licenciandi respondere tenebuntur.

Medium, Media via et ratio, modificatio, ad conciliandos animos salubris et accommodata, aequa conditio, Gall. Moyen, Moyen terme. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1359. voce Mittel.