Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABSCONDO

ABSCONDO, (ABSCONDERE) Purgare se. Capitula Ludovici II. Imp. tit. 2. cap. 4: Si quis autem negaverit factum, si comprobatus non fuerit, propria manu se Abscondat. Quo loco, Abscondere, idem valet ac excondicere, escondire, excondire id est, purgare se sacramento interposito, aut adhibitis testibus ut infra docemus: unde nescio an non legendum sit, escondiat, vel excondicat. Vide Excondicere. Capitula non sunt Ludovici 2. Imp. sed Karlomanni, Caroli Calvi filii, apud Vernis palatium facta. Codex Metensis (hodie regius 75. suppl. lat.) legit abscondat; Baluzius vero tom. 2. col. 287. et Pertzius vol. 1. Legum pag. 552. lectionem excondicat textui inseruerunt.