Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MELIUS

MELIUS, Potius. Charta ann. 1090. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 352: Antequam daret ei, episcopus dixit ad eum, Cognoscis tu quod Melius beneficium habeas de me, et de S. Petro, quam de alio seniore; et cognoscis tu quod Melius sis homo de S. Petro et de me, quam de alio seniore ? respondit Guillelmus, Cognosco. Nostris Avoir du meilleur, Praevalere, Gall. Avoir le dessus. Lit. remiss. ann. 1477. in Reg. 203. Chartoph. reg. ch. 13: Voyant icellui suppliant qu'il n'avoit pas du Meilleur, etc.

Melius Forum, Gall. Meilleur marché, Minus pretium. Stat. ann. 1454. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 286. col. 1: Imponentes eisdem correctario et mercatori Melius forum fecisse, et pro minori pretio dimisisse centum dictorum allecorum quamplurimis de Nemauso.