Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MELLA

MELLA, Mensurae annonariae genus. Charta Willermi Archiep. Remens. ann. 1190. ex Tabular. S. Medardi Suession.: Habeat duodecim denarios et Mellam frumenti et avenae; similiter et de equis carrucarum duos solidos et praedictam annonae mensuram. Charta ann. 1265. in eodem Tabul.: Ecclesia indulsit ei....... Molam frumenti et Molam avenae. Ubi in recentiori Chartul. legitur Mella.

Melle, eodem intellectu, in Charta ann. 1330. ex Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 421: Item deus sistiers de blé, trente sis soulz, trois Melles et six gallois rendables.