Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MELLA

MELLA,³ M. Robertus de Sorbona in Serm. de Conscientia: Et certe Magistri illi quantumcunque probi essent, possunt bene ponere Mellas suas, quia nullos haberent auditores. Gesta Tancredi apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 136: AEstuat, furit, dolet, se non sibi tulisse vellera dolet, Mellae, auri venam ab infimis terrae eruisse cavernis. Nec magis agnosco vim vocis Gallicae Meles, quam ex Perceval laudat Borellus: Unes armies riches et beles, Dont d'or et d'argent sont les Meles.