Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEMBRUM

MEMBRUM,² Chronicon Besuense pag. 689: Dedit S. Petro Besuensi mansum... singulis annis nummos 12. duoque Membra, sive duas gallinas in Natale Domini persolventem. Tabularium Conchensis Abbat. in Ruthenis Ch. 44: Et donat de censiva 9. denarios Pogesos, et ad Calendas duos Membros, etc. Mox: In alia appendaria vallença de censum 4. denarios Pogesos, et unum Membrum, et una emina de vino, etc. Ch. 151: Quatuor sestarios de civata, et 4. Membros de porcos, etc. Tabularium Prioratus Dominae in Delphinatu: Ad Natale Domini alterum receptum de 4. Membris de carne, etc. Fol. 108: De manso in villa Navisia servitium per Kalendas 4. Membra de carne, et 4. panes, etc. Ubi membrum idem valet quod perna.

Membra Volatilia, Quae motum habent. Leges Opstalbomicae cap. 18: Mutilationes Membrorum volatilium, ex indignatione factas, utpote oculorum, pedum, manuum vel labrorum, puniantur, sicut de homicidiis est praemissum.

Vita et Membrum: Formula usitata in hominiis, qua vassallus domino cavet, ne vita ei eripiatur, aut in membris laedatur, curam praecipuam se adhibiturum. Regestum Tolosanum Camerae Comput. Paris. fol. 1. et alibi passim: Omnia servitia quae fidelis vassallus facere debet bono domino suo fideliter exhibendo, et specialiter vitam et Membrum vobis per solennem stipulationem bona fide promitto, et inde ligium homagium vobis facio, etc. Vide Hominium.

Membrum, Pars alterius, vel quod ab alio dependet. Charta ann. 1442. apud Madox Formul. Anglic. pag. 147: Manerium de Rakell cum omnibus suis Membris et pertinenciis suis. Ibidem non semel occurrit. Hinc

Membrum Loricae, Pars feudi loricae, atque ut definitur in veteri Jure municipali Normanniae MS. 1. part. sect. 3. cap. 23: Membre de fieu de Hauberc est l'uitisme partie del fieu de Hauberc, et toutes les autres parties qui sont contenues sous le menoor Membre, si come la septisme partie de la sisisme, et ces autres ensuivantes. In nova Consuetudine art. 336. et 360. licet feuda omnia nobilia dividi non possint, si feminae tantum haeredes supersint, feuda loricae inter eas dividi possunt usque in octo partes, quae Membra loricae appellantur, atque teneri per Membrum loricae dicuntur, ut habet Charta Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1308. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1197. eoque casu habet unumquodque membrum, jus curiae, usagium, jurisdictionem, et gagium-plegium. Charta Philippi Augusti Regis Franc. ann. 1218: Exceptis boscis et feodis loricae et Membris feodorum loricae, etc. in Herouvalliano Regesto fol. 176. Vide Feudum.

Hinc Tenir par membre dicitur, cum feudum inter plures dividitur. Charta Phil. Pulc. ann. 1298. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 42: Les fiez et les arrerefiez de la chastelerie d'Eureues (Evreux) tenuz par Menbre ou par demi Menbre, ou par baronnie, ou en autre maniere nu à nu du conte d'Eureues.