Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEMORIA

MEMORIA, Monumentum, sepulcrum, μνημεῖον. Festus: Monumentum est quod mortui causa aedificatum est, et quidquid ob memoriam alicujus factum est, etc. Florentinus JC.: Monumentum generaliter res est memoriae causa in posterum prodita, in qua si corpus, vel reliquiae inferantur, fiet sepulcrum. S. Hieronym. in cap. 22. Esaiae: Quod non tam tabernaculum et domus, quam sepulcrum et Memoria appellandum est. S. August. de Cura pro mortuis gerenda cap. 4: Non ob aliud vel Memoriae vel monumenta dicuntur ea quae insignita fiunt sepulcra mortuorum, nisi quia eos qui viventium oculis morte subtracti sunt, ne oblivione etiam cordibus subtrahantur, in Memoriam revocant, et admonendo faciunt cogitari: nam et Memoriae nomen id apertissime ostendit, et monumentum, eo quod moneat mentem, id est, admoneat, nuncupatur, etc. Idem in Ps. 48: Pompa est funebris, excipitur sepulcro pretioso, involvitur pretiosis vestibus, sepelitur unguentis et aromatibus, deinde Memoriam qualem habet, quam marmoratam ? vivit in ipsa Memoria ille ubi mortuus est. Infra: Quando cogitat sibi Memoriam marmoratam aut exsculptam facere, quasi de domo aeterna cogitat, quasi ibi maneat ille dives. Vide eumdem lib. 22. de Civit. Dei cap. 10. S. Paulinus Epist. 32. ad Severum: Prospectus vero basilicae non, ut usitatior mos est, Orientem spectat, sed ad domini mei B. Felicis basilicam pertinet Memoriam ejus aspiciens. Adamnan. de Locis Sanctis lib. 2. saeculo 3. Bened. part. 2. pag. 513: Trium quoque feminarum viliores et minores Memorias ibidem adspexit Arculfus. Vetus Inscriptio: Servilius Troilus se vivo comparavit Memoriam sibi et suis. Alia: Comparaverunt sibi Memorias duas. Occurrit non semel in aliis vett. Inscriptionibus. Vitalis agrimensor: In aliis locis Memoriam in finem constituimus. Ita apud S. Athanasium in Vita S. Antonii cap. 3. μνῆμα pro sepulcro sumitur, ut μνήμαι, in Novel. Justin. 135. cap. 3. Vide S. Hieronym. Epist. 17. sub finem.

Memoriae, dicta praesertim Christianis Oratoria, in quibus reconduntur Sanctorum corpora; interdum ipsa reliquiarum conditoria. Lucifer Calaritan. lib. 2. pro S. Athanasio pag. 112. 1. Edit.: Cum sis Memorias Beatorum Martyrum instaurans. S. Augustin. lib. 10. contra Faustum Manichaeum cap. 21: Populus Christianus Memorias Martyrum religiosa solennitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum sacrificemus, quamvis in Memoriis Martyrum constituamus altaria. Consultatio Zachaei l. 1. cap. 18: Non tamen Deus Dicitur, cujus effigies salutatur, nec adolentur thure imagines, aut colendae aris superstant, sed Memoriae pro meritis exponuntur, ut exemplum factorum probabilium posteris praestent, aut praesentes pro abusione castigent. Paulinus Epist. 13: Ipsum tempus ante meridiem in votis nostris, quorum cura veneramus, per Apostolorum et Martyrum sacras Memorias consumentes. Itinerarium Hierosolymit. seu Burdegalense: In Therebinto Cebron mil. VII. ubi est Memoria per quadrum ex lapidibus mirae pulcritudinis, in qua positi sunt Abraam, Isaac, Jacob, etc. Concilium Bracar. inter Hispan. tom. 2. pag. 190: Barbarae gentes devastant universam Hispaniam, templa evertunt, servos Christi occidunt in ore gladii, et Memorias Sanctorum, ossa, sepulcra, coemeteria profanant. Utuntur passim Scriptores, Acta martyrii S. Saturnini in Prologo et cap. 3. n. 16. Gregor. Turon. lib. 1. Miracul. cap. 27. Aimoinus lib. 1. de Mirac. S. Bened. cap. 28. 29. Adamnanus de locis SS. l. 2. cap. 10. Lupus Ferrariensis in Vita S. Maximi Trevir. cap. 6. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 38. Vita S. Walarici cap. 29. n. 39. Anastasius in Vitis PP. pag. 3. Liber Miracul. S. Leutfredi, Rudolphus in Vita S. Liobae cap. 24. 25. Lib. 1. de Mirac. S. Dionysii cap. 5. etc. Adde Balduinum ad Optatum pag. 100. 1. Edit.

Memoria, Ecclesia, sacellum. Charta ann. 1046. ex Archivis S. Victoris Massil.: Cedimus quippe vel condonamus praedicto nostro Redemptori ejusque almae Genitricis Memoriae. Vita S. Liobae saeculo 3. Bened. part. 2. pag. 257: Ecclesia augustius aedificata.... ossa ejus transtulit, et in australi porticu juxta Memoriam S. Ignatii martyris posuit. Aimoinus de Miracul. S. Benedicti saec. 4. Bened. part. 2. pag. 373: Domum emtam ceram, juxta praeostensam visionem, ad Memoriam inclitae Virginis Mariae deferens, etc.

Memoria, Altare. Vita S. Bertulfi Abb. Renticens. saec. 5. Bened. part. 1. pag. 59: In Blandiniensi namque ecclesia Memoriam fidelium defunctorum construxit fidelium vivorum industria.

Memoria, Loculus, in quo Reliquiae alicujus Sancti reconditae. Miracula S. Landeberti Episc. Traject. saec. 3. Bened. part. 1. pag. 80: Dignam ei praeparaverunt mansiunculam, quae opere artificum mirabili et copiosa mole auri et argenti et gemmarum et lapidum pretiosorum.... fabricata est.... Ibique, ut decebat, urbana et venerabilis mirifica Memoria haec praegrandi ecclesia composita est. Ubi de loculo sermonem fieri ex eo probat Mabillonius, quod in primo Triumpho ejusdem Sancti Obertus Episcopus Memoriam B. Martyris in quo jacebant sacratissimae ejus Reliquiae, auro coopertum excrustasse dicitur.

Memoria, dicitur de qualibet re quae Sancto alicui in usu fuit, v. g. de baculo. Translat. S. Launomari Abb. Curbionens. saec. 4. Bened. part. 2. pag. 248: Missi eo monachi secum deferunt gloriosi baculum Confessoris.... At ne quis ignoraret istam Sancti Memoriam suae inesse ecclesiae, superpositus altari rei fidem exhibebat.

Memoriae, Exequiae. Provinciale Cantuar. Eccl. l. 3. tit. 14: Peractis a viris Ecclesiasticis mortuorum Memoriis, etc. Synodus Limensis tom. 4. Concil. Hispan. pag. 754: Quod in oblationibus et Memoriis quae pro defunctis fiunt non apponantur sacci palearum nec lagenae aquae, vel aliae res quae in specie non compleant.

Memoriae, Anniversarii Sanctorum dies, seu festa. Joannes Hierosolymitanus lib. 3. in Stratagemata B. Job.: Propterea et Memorias Sanctorum facimus, et parentum nostrorum vel amicorum in fide morientium devote Memoriam agimus, etc. Anastasius Bibliothec. in Histor. Eccles.: Festus Senator urbis Romae missus ad Anastasium propter quasdam civiles utilitates, Memorias sanctorum Apostolorum festivitate majori petiit celebrari.

Memoria Victoriae, Tropaeum, Gall. Trophée, Lib. de Mirabil. Romae ex Cod. reg. 4188: Date michi xxx. milia sexternas, et Memoriam victoriae michi facietis post peractum bellum.

Memoria, Commemoratio alicujus sancti in officio ecclesiastico. Stat. S. Capel. Bitur. ann. 1407. ex Bibl. reg.: Benedicamus dicetur a vicario hebdomadario in sua sede, et versiculi Memoriarum, et etiam habebit ibidem incipere antiphonam Memoriarum.

Sanctae Memoriae. Magno de Notis: SC. MM. sanctae memoriae. Epitaphium in Cathedrali Ecclesia Vasionensi: † Hic in pace requiescit Sanctae Memoriae Eripius Pbr. qui vixit ans. XXVII. mens. X. d. XVIII. Ob. VIII. Kl. Februar. P. C. iterum Agapiti V. C. Conss. 4. Commonitorium Marii Mercatoris § 1: A quodam Paulino Diacono Sanctae Memoriae Ambrosii Mediolanensis Episcopi, etc. Vide Ughellum tom. 4. Ital Sacrae pag. 948. et 1052. Bonae Memoriae. Aliud Epitaphium: Obiit bon. M. Casaria medium noct. D. Dominico inlucescente VI. Idus Decembr. quatragies, et VI. P. C. Basilii junioris V. CC. ann. XII. reg. domini Childeberti Reg. Indict. quinta. Adde Joannem Sponum in Antiquitatibus Lugdun. pag. 48. 49. 66. 74. 201. 226. Beatae Memoriae. Marius Mercator lib. subnotat. cap. 9: Sanctae ac beatae Memoriae Augustini Episcopi, etc. Perennis Memoriae, Constantinus M. de Constantio Patre, in l. 6. Cod. Th. de Cohort. (8, 4.) Μαϰαρίας μνήμης, de eodem Augusto, apud S. Athanasium in Epist. ad Constantium. Triumphalis Memoriae, in l. 1. Cod. Si nuptiae ex rescripto petantur, et (3, 10.) in Collat. 3. Carthagin. cap. ult. Venerabilis Memoriae, apud Facundum Hermianensem lib. 4. cap. 4. Augustae Memoriae, apud eumdem lib. 12. cap. 3. de Marciano Imp. Principalis Memoriae, in Diurno Romano pag. 36. de Theodosio Imperatore. Clarissimae Memoriae. Magno de Notis: C. M. V. clarissimae Memoriae vir. Vide l. 1. Cod. Th. de annona et trib. (11, 1.) l. 14. de Navicular. (13, 5.) Illustris memoriae, apud Willelm. Tyrium lib. 5. cap. 23. lib. 20. cap. 3. lib. 21. cap. 1. lib. 22. cap. 10. Spectabilis Memoriae, in leg. 45. de Haeretic. (16, 5.) Admirabilis Memoriae, apud Vigilium Tapsensem pag. 558. Felicis Memoriae, apud Victorem III. lib. 1. Dial. Apostolicae Memoriae, de Summo Pontifice, in Epist. 9. Hadriani II. PP. Hilaris Memoriae, de Guillelmo de Campellis Episcopo Catalaunensi, apud Johan. Sarisber. lib. 3. Metalogic. cap. 9. Bonae et jucundae recordationis, apud eumdem Epist. 39.

Beatae Memoriae Pipinus rex dicitur a Carolo M. in Charta ann. 679. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 717. Ita et Ludovicus VI. in Ch. Ludov. Jun. ann. 1138. ex Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 240. Divae ac felicis Memoriae Henricus I. rex Franc. in Ch. Phil. I. ejus filii ann. 1075. ex Chartul. S. Magl. ch. 12. Excellentissimae memoriae Alphonsus rex, in Charta ann. 1211. tom. 1. Probat. hist. geneal. domus reg. Portug. pag. 12. Liberalis memoriae Stephanus avunculus Manassis episc. Aurel. in Ch. ann. 1150. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 510. Magnae memoriae Henricus dux Brabantiae, in Ch. ann. 1267. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 35. r°. Personne de grant Mémoire feu maistre Guillaume de S. Germain,.... procureur général du roy nostre seigneur, in Charta ann. 1389. ex Reg. 138. ch. 28. Meritae recordationis S. Ludovicus, in Arest. ann. 1306. ex Reg. Olim parlam. Paris. Perhennis recordationis, inclitissimae et divae memoriae Henricus V. rex Angl. in Ch. Henr. VI. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 97. v°. Persuavis memoriae Arnolfus, Carolomanni filius, in Mirac. S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 499. col. 1.

Neque tantum istae formulae de mortuis usurpatae, sed etiam de superstitibus, ut apud Eddium Stephanum in Vita S. Wilfridi cap. 21: Porro beatae Memoriae, adhuc vivens gratia domini, Arco Episcopus, etc. Cui scilicet librum suum dedicat. Adde cap. 53. 61. Unde vero eae ortae formulae, docet Goarus ad Eucholog. pag. 144. Vide Marin. Diplom. papyr. num. 75. not. 13.

Alia simul collecta in hanc rem exempla videsis in Dissertatione de Formulis Bonae memoriae, Piae memoriae, edita tom. 9. Opusculorum philolog. ab Ignat. Maria Como publicatorum Venetiis ann. 1733.

Memoria, Scriptum summarium, quod rerum actarum memoriam renovat; unde quaedam Camerae Computorum regesta, Mémoriaux appellata. Inst. Cam. Comput. Paris. ann. 1383. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 42. art. 24: In tertio libro scribantur et registrentur Memoriae, acta et gesta in dicta Camera Compotorum.

Memoria, Sensus, Gall. Sentiment, esprit, sens, alias Mémoire. Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 49: Johannes Condaez.... percussit cum ligone atrociter super capud ipsum Johannem Molnerii, sanguinis unda non modica profluente ac in terram decurrente, ita quod capucium ipsius Johannis Molnerii fuit ex illo ictu ligonis ruptum in quatuor partes, et ipse Johannes Molnerii maximo timore fere Memoria privatus.... Dictus Johannes Molnerii videns tot angustias, licet graviter percussus ac vulneratus Memoriaque fere privatus fuisset, ut jam dictum est, arripuit fugam. Prolog. in Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 391: Ceus qui estoient hors de leur Mémoire, etc. Mémoire, Pars capitis aversa nuncupatur, in aliis Lit. ann. 1455. ex Reg. 187. ch. 145: Icellui Pradel getta une pierre à l'encontre dudit Estienne, qui estoit encliné vers terre, et lui en bailla sur la Mémoire de la teste, et lui en fist une grant plaie.

Memoria, Litis judicandae instructio, ordinatio, Mémoire. Regestum Parlamenti ann. 1452. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 455: Quod dictae Memoriae seu scripturae per modum Memoriarum processui principali jungerentur. Vide, Memorialia.