Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEMORITER

MEMORITER, ut Memorialiter 2. Charta Sim. Tornac. et Noviom. episc. ann. 1143. in Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus ch. 79: Ut in ea (ecclesia) anniversarium nostrum annuatim et Memoriter celebretur. Alia ann. 1249. in parvo Reg. S. Germ. Prat. fol. 44. v°: col. 2: Gujus portae altitudo et profundum debet quatuor et dimidium vel circiter continere (pedes) cujus mensura penes nos et penes dictos abbatem et conventum in baculo ferreo Memoriter retinetur. Charta Frider. episc. Brandeburg. ann. 1308. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 126: Qui (Norbertus) in ecclesia S. Mariae Magdeburgensis Memoriter tumba requiescit.