Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MENSA

MENSA, Tumba, lapis qui sepulcro insternitur, Table de pierre. Miracula S. Columbani cap. 9: Jussit supradicto magistro, ut ad sacratissimum corpus cum magna reverentia accederet, Mensamque sublevaret. Marmor repertum ann. 1223. in Area SS. Martyrum Faustini et Jovitae, Brixiae in Italia, apud Ascanium Martinengum in horum SS. Vitis: Faustino et Jovitae Martyribus Victor Maurus ex voto posuit Mensam civibus suis. In Inscriptionibus sepulcralibus non semel occurrunt haec verba, Mensam contra votum posuit, 850. 6. 1049. 9. Observat porro Scaliger ad Festum mensas in sepulcris positas, quod ad ea res divinae fierent sacro parentali.

Mensa Cypriani, Carthagine, dicitur locus ubi martyrium consummavit et postmodum in memoriam mensa erecta est, non, inquit S. Augustin. Serm. 113. de Diversis, cap. 2. quia ibi est unquam Cyprianus epulatus, sed quia ibi est immolatus. Exstant aliquot Sermones ejusdem S. Augustini ad hanc mensam habiti. Vide Enarrat. in Psalm. 38. et 80. et Serm. 137. de Tempore, praeterea S. Fulgentium homil. 56.

Mensa, Altare sacrum, in quo scilicet sacrum convivium peragitur, id est, in quo sacra Eucharistia conficitur et percipitur, unde et divina Eucharistia mensa nuncupatur ab Apost. 1. ad Corinth. 20. Non potestis, inquit, Mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Ubi mensa Domini est ipsa Eucharistia, cui nomen istud inditum a loco, in quo a Christo instituta fuit: quam itidem exemplo Pauli sic saepe Patres nominant, tum Graeci maxime, apud quos frequens est usurpatio hujus appellationis cum diversis quae adjungunt epithetis: ἐπουράνιος τράπεζα, in Jacobi Liturgia, a Johanne Chrysostomo in allatum Pauli locum, ἱερά, μυστιϰή φριϰώδης passim vocitatur. Neque mirum terribilem appellari, ut quae nobis repraesentet τὰ φριϰτὰ μυστήρια, ut Graeci loquuntur Patres. Neque aliud, opinor, est, jurare ϰατὰ τῆς τοῦ Σωτῆρος τραπέζης, apud Palladium in Vita Chrysost. pag. 51. quam jurare per sacram Eucharist. Nicol. I. PP. Epist. 2: Altare sanctum, in quo Deo omnipotenti sacrificiorum vota persolvimus, lapis est naturaliter communis,... quia vero sacratum est Dei adjutorio, et benedictionem suscepit, Mensa sancta efficitur. Paulin. Nat. 9: Namque et Apostolici cineres sub caelite Mensa Depositi, etc. In Capitul. Caroli M. ann. 769. cap. 14. vetantur Sacerdotes Missas celebrare, nisi in Mensis lapideis ab Episc. consecratis. Vide Descriptionem nostram AEdis Sophianae n. 53. Glossar. med. Graecit. voce Τράπεζα ἱερά, col. 1597.

Mensa Canonica, ad quam una convivabantur Ecclesiarum Clerici. Gregorius M. lib. 3. Epist. 37: De Fortunato autem fraternitatem vestram esse sollicitam volumus, ne vobis a malis hominibus in aliquo subripiatur. Nam audio eum cum decessore vestro ad Mensam Ecclesiae per annos plurimos nunc usque comedisse, inter nobiles consedisse, etc. Gregor. Turon. de Vitis Patrum cap. 9: Ut nec ad convivium Mensae Canonicae cum reliquis accederet Clericis. Idem lib. 10. Hist. cap. 31. de Baudino Episc. Turon.: Hic instituit Mensam Canonicorum, id est, ut in commune vescerentur. Hinc

Mensa, dictum quicquid ex bonis alicujus est, bona ipsa, patrimonium, dominicum, denique quidquid ad mensam instruendam, id est, ad vescendum, seu ad vitae commoda necessarium est, aut conducit; nostris vulgo Mense. Fleta lib. 5. cap. 5. § 18: Dominicum est proprie terra ad Mensam assignata. Cyprianus in Vita S. Caesarii Arelat.: Donec omnes ab ipso essent redempti eo argento, quod venerabilis Eonius antecessor ejus Ecclesiae Mensae reliquerat. Charta ann. 850. apud Meurissium in Histor. Episc. Metens. pag. 137: Ut nullus praedictam villam tollat, alienet, abstrahat... ab altare B. Arnulphi, et Mensa Fratrum Monachorum. Alia Steph. Episc. Metensis apud eumdem pag. 415: Nemo autem nos de mensa nostra quicquam recidere, aut ab Ecclesia Metensi aliquid alienare concessione tali arbitretur. Adam Bremensis cap. 103: Claustrum renovavit, et Canonicis Mensam ipse primus instituit. Prius enim cum praebenda fere tenuis videretur, adjectis ex sua parte quibusdam decimis, ita ordinavit, ut albus detur Fratribus panis ultra solitam annonam cotidie. In Epistola Joannis II. Archiep. Lugd. ad Glascuensem Episc.: In civitate Beneventana, quae proprie ad Mensam Apostolicam pertinet, rectorem Dominus Papa ordinat. Tabularium Ecclesiae Augustod. ann. 922: Villam Ecclesiae S. Nazarii destinamus, obsecrantes ut nullus Episcopus aut Comes a mensa eorumdem Canonicorum subtrahere praesumat. Obituarium MS. Eccl. Morinens. fol. 9: Leprosariae Morin. 8. sol. Mensae S. Spiritus 7. sol. pro familia sigilliferi 5. sol. Eodem sensu Mensa Episcopatus, in Gestis Innocentii III. PP. pag. 103. Mensa Episcopalis in Bulla Bonifacii VIII. PP. ann. 1295. et apud Anselmum Leod. cap. 71. Mensa Episcopi, apud Baldricum in Chron. Camer, lib. 3. cap. 49. Mensa Monachorum, in Invent. Reliq. S. Bertini saec. 3. Bened. part. 1. pag. 160. et in Vita S. Hildulphi Episc. Trevir. ibid. part. 2. pag. 479. 480. eadem quae Conventualis dicitur in Hist. Mediani Monast. pag. 410. Mensa Patriarchalis, in Ep. Clementis VI. PP. ann. 1342. apud Waddingum. Mensa regalis, apud Silvestrum Giraldum in Topogr. Hibern. dist. 3. cap. 5: Totam Mediam Mensae regali appropriavit. Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 846: Abstulit ei etiam Rex..... Ecclesiam de Simondburne, quam appropriavit Mensae suae. Hinc in Consuetudinibus municipalibus dominus feudalis dicitur praedia vasalli sui unire suae mensae, Unir à sa table, in Turonensi art. 279. etc. Vide Stephan. Tornacensem Episc. 77. 227. 229. Gesta Abbatum Lobiens. pag. 559. tom. 6. Spicilegii Acheriani, Bovonem Sithiensem Abbatem de Invent. S. Bertini cap. 6. Privilegia Ecclesiae Hammaburgensis pag. 178. 190. Perardum in Burgundicis pag. 47. 52. Buzelinum in Gallo Flandr. pag. 331. Probat. Hist. Guinensis pag. 43. Bosquetum ad Innoc. III. pag. 141. etc. Ita Tabula usurpatur in Tabulario Abbat. Conchensis in Ruthenis Ch. 56: Et si, quod absit, advenerit aliquis Abbas aut Monachus, qui hunc honorem vellet auferre de Tabula sanctae Fidis, etc.

De Mensa seu patrimonio proprio domini mei regis, in Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 287. art. 9. Hinc

Mensa Dei, vulgo Bureau des pauvres, hôtel-Dieu. Charta ann. 1240. ex Tabul. Compend.: Recognovit se vendidisse venditione legitima Mensae Dei de Compendio decem solidos Parisienses annui census, etc.

Mensa S. Spiritus, eodem sensu, apud Haltaus. in Glossar. Germ. voce Heil. Geist, col. 622.

De Mensa Alicujus Esse, id est, de familia, unde Commensales, domestici. Tabular. Fiscanense ann. 1103. f. 58: Et homines qui sunt de Mensa ejus, capient lepores in warenna Abbatis. Libertates Villae de S. Palad. in Biturigib. ann. 1279: Praepositus noster adversus aliquem supradictorum hominum per hominem de Mensa et de cibo suo nihil poterit probare nec disrationare. Adde Thomasser. in Consuet. Bituric. pag. 64. 68.

Mensal, eodem intellectu, in Charta ann. 1571: Le vicaire de S. Jacques.... .. comme estant Mansal dudit seigneur abbé, etc.

Mensam Tenere, Convivio excipere, nostris, Tenir table. Anastas. in Stephano IV. PP.: Tribuensque denuo, ut mos est, pacem, ascendit sursum, et Mensam, ut assolent Pontifices, tenuit, sedentes cum eo aliquanti ex primatibus Ecclesiae et optimatibus Ecclesiae. Guill. Bibl. in Stephano VII.: Per omnia sacri Palatii perrexit vestiaria, quae in tantum devastata reperit, ut de sacratis vasis, quibus Mensas tenere festis diebus Pontifices consueverunt, paucissima invenirentur.

A Mensa Separari, Excommunicationis, seu Epitimii, species apud Clericos et Monachos, qua qui damnabatur, ἀπευλογίας dicebatur, quod Abbatis benedictione in mensa privaretur. Regula S. Benedicti cap. 31: Si quis Frater in levioribus culpis invenitur, a Mensae participatione privetur. Ebo Remensis Archiepiscopus de Ministris: Omnes negligentias omnium publice deprehensas in Capitulo omnium Fratrum judicio puniens his tribus modis, id est, aut carcere, aut separatione Mensae, sive in omnium verberum diversitate. Adde Regulam S. Caesarii cap. 11. et Concilium Arelatense ann. 1260. cap. 11. praeterea Constitut. Ord. Praed. dist. 1. cap. 18. § 2.

Cum excommunicatis porro non licebat cibum sumere: unde qui a Christianorum conviviis arcebantur, excommunicati censebantur. Vincentius Lirinensis Commonit. 1: Quid est devitare ? cum hujusmodi nec cibum sumere. Versus antiqui: Si pro delictis anathema quis efficiatur, Os, orare, vale, communio, Mensa negatur. Si tamen paterfamilias domus excommunicationis sententia fuerit innodatus, a participatione ipsius familia excusatur, ut est apud Innocentium III. in Gestis ejusdem PP. pag. 80. Vide Excommunicatio.

Scribunt Saxo-Grammaticus lib. 10. et Sueno in Legib. Castrensib. cap. 5. statuisse Kanutum Magnum Daniae Regem, ut Curiales in capessendo mensae discubitu, ordine quo quisque Militaris muneris advocationem sortitus fuerat, uteretur, locoque antecelleret, qui prior obsequio foret. Unde si quis delictum commisisset, non alia ei imponebatur poena, quam ut a consueto loco ad inferiorem transferretur, atque adeo tot gradibus discubitu indignior fieret, quot vicibus sodalem offendisset. Quod si quarto se quis eodem reatus genere maculasset, discreto a Milite loco, mensae alienus fiebat, commilitonum nemini catino aut calice communicabat: neque enim ter veniam experto ulterius ignoscendum putabat: quia sua jam noxa poenam meruit, qui se ea toties affecit. Ita Grammaticus. Sueno vero paulo aliter: Si quem obstinata praesumptio ternis excessibus inobsequentem notaverit, et resipiscere detrectarit, extremum omnium locandum statuerunt, imo decreverunt, ut quilibet convictorum ossa in eum pro arbitrio suo jactaret, nec quisquam propterea temeritatis aut petulantiae argueretur. Insuper ut illi in potu et cibo nemine communicante, solus suo catino contentus esset et poculo.

Mensa Marmorea, Una e Parlamenti jurisdictionibus antiquior, cui praesunt Comites stabuli, Marcescalli Franciae, Amirallus et Protoforestarius. Arestum Parlamenti ann. 1499. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 464: Dicta autem causa inde ad praedictam Mensam marmoream remissa extiterat.

Mensa Rotunda. Vide Tabula rotunda.

Si quis vero quo ordine, quibusve cibis, non conquisitissimis certe, mensa Delphinorum exstruebatur, cognoscere velit, adeat Ordinationem super numero et ordine mensarum ab Humberto III. editam, tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 311. et seqq. Addat et quae hac de re disseruit docte et erudite auctor ejusdem Hist. tom. 1. pag. 365.

Mensa Aurea, Ad usum reginarum Siciliae, apud Bened. abb. Petroburg. in Henr. II. reg. Angl. tom. 2. pag. 612. ad ann. 1190: Rex Angliae exigebat a Tancredo rege Siciliae.... cathedram auream ad opus ejusdem Johannae (sororis suae) de consuetudine reginarum terrae illius; et ad opus sui ipsius Mensam auream de longitudine duodecim pedum et de latitudine pedis et dimidii,... et duos tripodes aureos sub mensa aurea, etc.

Mensa, Stallum. Concil. Monspeliense ann. 1258. cap. 3: Clerici mercimonia publice exercentes, operatorium scilicet, sive Mensam, hypothecam vel similia pro vendendis mercibus tenentes, etc. Vide Tabula.

Mensa Forensis, Ubi in foro merces venum exponuntur. Bulla Innoc. II. PP. ann. 1143. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonst. col. 274: Domum quam dedit Lambertus de Mosa, et duas Mensas forenses, et hortum monti ecclesiae vestrae adjacentem.

Mensa, in re bellica, ut observat Carolus de Aquino in Lex. milit. sumi solet pro ea machinae jaculatoriae parte, quae brachia, sive alas machinae et totum pegma superimpositum sustinet; quam sic describit Turnebus Adversar. lib. 2. cap. 5: Mensa interior est, et media inter duas hinc inde scutulas, constatque regulis diapegmatis, et tabula inter regulas et diapegmata collocata.