Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MENSIS

MENSIS Intrans, stans et exiens. Scriptores, et Diplomata, aut Regesta aevi medii, hoc est, post annum 1000. crebro haec verba ingerunt, dum rerum gestarum characterismos per dierum et mensium notas scrupulosius consignant. Antiquior est anno 1000. haec numerandi ratio in recensendis mensium diebus, ut videre est ex Charta ann. 757. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 569: Regnante domno nostro Desiderio rege, anno regni ejus, Deo propitio, primo, quinto die intrante mense Novembrio, indictione xj. Alia ann. 806. apud eumd. in iisd. Antiq. tom. 1. col. 501: Regnantes D. N. N. Carolo et Pippino filio ejus, viris excellentissimis regibus Langobardorum in Italia, anno eorum xxxiij. et xxv. die quinto decimo intrante mense Januario, indictione xiv. Ex quibus menses integros in duas distinxisse ac divisisse sectiones, non Italos modo, sed et Gallos nostros colligimus, sumpto primae mensium partis initio a primo mensis die, alterius vero a decimo-sexto. Diversus tamen fuit utriusque partis numerandae et computandae modus. Nam prima mensis pars ordine consueto dinumerabatur, sumpto a primo ejusdem die principio, usque ad decimum quintum; altera autem sumpto ab ultimo mensis die initio, ordine retrogrado, non a Kalendis et a primo succedentis mensis, ut apud Latinos, ita ut decimus-sextus fuerit ultimus secundae partis. Rollandinus qui vixit anno 1265. in tractatu Notularum, seu de Arte Notariae: Ponitur dies in instrumentis diversimodo: uno modo secundum consuetudinem Bononiensem in hoc exemplo, primo die intrante Maio, et sic de singulis usque ad 16. transactis autem 16. ponuntur per Exeunte, hoc modo, 15. die exeunte Maio, 14. die exeunte Maio, et sic de singulis usque ad penultimum diem: in penultimo dicunt, Penultimo die Maii; et in ultimo dicunt, Ultimo die Maii: et ita de singulis mensibus qui habent 31. diem. In aliis autem qui habent 30. dies, procedunt similiter usque ad 15. per hanc dictionem, Intrante; et finitis 15. diebus primis, descendunt per alios 15. cum hac dictione, Exeunte. Semper in prima die cujuslibet mensis non ponatur, Intrante; et in penultimo et ultimo non ponatur, Exeunte. Aliam methodum edidit ex MS. Cod. doctissimus Mabillonius lib. 4. Analect. vet. pag. 480. hac ratione: Mense Januario intrante dies duo, et exeunte dies septem. Mense Februario intrante dies novem, et exeunte dies quinque. Martio intrante dies tres, et exeunte dies octo. Mense Aprili dies decem, et exeunte dies octo. Maio intrante dies sex, et exeunte dies octo. Junio intrante dies novem, et exeunte dies novem. Julio intrante dies quatuor, et exeunte dies decem. Augusto intrante dies sex, et exeunte dies duodecim. [Septembri intrante dies tres, et exeunte dies septem.] Octobri intrante dies novem, et exeunte dies duodecim. Novembri intrante dies octo et exeunte dies duo. Decembri intrante dies duodecim, et exeunte dies tredecim. Haec per otium expendat Lector, quae cum Rollandino et Chartis non quadrant. Ex his colligendum videtur, ut apud Mabill. adnotatur, si non ubique, saltem quibusdam in locis, menses non fuisse divisos in duas tantum partes, ita ut primi quindecim dies mensi intranti, mensi vero exeunti reliqui dies assignarentur: sed dies solum aliquot pauciores mensi cum intranti, tum exeunti fuisse assignatos. Est igitur

Mensis Intrans, Pars prima mensis. Charta consecrationis Eccles. B. M. de Epeia dioec. Veron.: In Christi nomine Dei et aeterni, anno a Nativitate D. N. J. C. 1186. Ind. 4. die dominico, secundo Intrantis Novembris, etc. Vetus Charta apud Ughell. tom. 2. pag. 465: Anno D. 1259. Indict. 2. die 14. intrante Madio, etc. Adde pag. 653. Epitaphium AEgidii Dini Judicis Patavini, apud Schraderum: Cujus anima 1283. Ind. 12. 15. intrante Januario sui corporis nexu soluta luteo, etc. Nihili est quod habent viri doctissimi ad 20. Martii pag. 202. et 204. ubi die 19. intrante mense Aprili: quippe mendum est in numeri nota, quae forte est 10. aut 9. Vide Inscriptiones Puccinelli pag. 57.

Mensis Introiens, Ead. notione, in Charta Henrici II. Imper. ann. 1050. apud Murat. delle Antic. Estensi pag. 83: Pridie dei Introeunte mense December, etc.

Mensis Introitus, Idem, in Reg. 71. Chartoph. reg. ch. 398: In nomine Domini. Amen. Anno incarnationis ejusdem millesimo cccmo. quadragesimo, die vicesima quinta introitus mens. Aprilis, intitulata septimo Kal. Maii.

Mensis Exiens, Mensis pars altera, cujus dies, ut diximus, ordine retrogrado computantur, sumpto ab ultimo initio. Vetus Charta apud Georgium Pilonum in Historia Bellunensi lib. 3. pag. 111: Anno ejusdem Nativit. 1220. Indictione 8. die Dominica 8. exeunte Madio, etc. quo quidem anno litera Dominicalis fuit ED. Et fol. 117: Anno Domini 1236. Indictione 9. die Veneris 11. exeunte Madio, etc. quo anno lit. Dominicalis fuit FE. Alia Charta apud Ughellum tom. 2. pag. 468: Acta sunt haec Anno Domini 1274. Indictione 2. die 3. exeunte Septemb. Alia apud eumdem pag. 647: An. 1214... die 7. exeunte mense Octob. Ind. 2. etc. Adde pag. 1010. tom. 5. pag. 767. 768. 769. 775. 830. Statuta Venetorum a Jacobo Theupulo Duce Venetorum facta, exarata dicuntur, Currente anno Dominicae Incarn... die 6. exeunte mense Sept. Ind. 1. Vetus Charta apud Hieronymum dalla Corte lib. 1. et 6. Hist. Veron.: Anno 1194. Indict. 12. die Dominico, duodecimo exeunte Martio, etc. quo anno litera Dominicalis erat B. et ita 12. exeuntis Martii erat vigesimus. Scheda alia apud Ughellum in Episcopis Veronens. pag. 757: Die Veneris 8. exeunte Januario... anno 1186. quo litera Dominicalis erat E. Ita dies 8. exeuntis Januarii, est 24. Tabul. Meld.: Anno Domini 1291. Ind. 5. Pontificatus dom. Nicolai PP. IV. anno 4. octava die mensis Octobris exeuntis, videlicet die Mercurii ante festum SS. Simonis et Judae Apostolorum, etc. quo anno litera Dominicalis erat G. et ita dies 8. exeuntis Octobris erat 22. Vide Hist. Cortusiorum lib. 1. cap. 3. Anonymum in Miraculis S. Ursmari num. 26. Vitam B. Luchesii Tertiarii num. 5. Miracula B. AEgidii Minoritae n. 105. etc. Vide Exitus mensis.

Mensis Stans, instans, astans, idem qui exiens. Richardus de sancto Germano pag. 1010: Die Mercurii octavo stante Julio in vigilia S. Jacobi, etc. qui est Julii 24. Diurnus Romanus cap. 2. tit. 1. Die enim ill. instantis mensis obiit. Charta apud Ughellum in Episcopis Veronensibus pag. 772: Die 10. instante Martio, etc. Ibid.: Die 10. inst. April. Interdum et saepe dies stans mensis scribitur. Apud eumdem tom. 1. part. 2. pag. 202: Anno. Dom. 1203. Indict. 6. mense Augusti die quinta astante. Chartarium Casauriense apud Mabill. de Re Diplomat. lib. 2. cap. 28. n. 5: In anno millesimo centesimo quinto, et die mensis Octobris stante quarto decimo, per Indictionem quartam-decimam. Apud Falconem Beneventanum pag. 319. Anacletus pseudo-Pontifex dicitur obiisse anno 1138. septimo die stante mensis Januarii, hoc est, 25. ex quo error deprehenditur Baronii, qui perperam haec verba ad septimum Januarii retulit, ut cum scripsit Innocentium II. PP. captum a Rogerio Rege Siciliae anno 1140. die decima mensis Julii, cum Falco, a quo excripsit, tradat captum decima die stante mensis Julii, hoc est, 22. Julii. Ita apud eumdem Falconem, Rainulphus Dux Apuliae dicitur obiisse ultimo die stante mensis Aprilis, quod recte idem Baronius ad ultimum Aprilis conjicit. Romualdus Salernitanus ann. 1177: Apud Vetustam usque in quartam feriam, quando jejunium inchoatur, nono scilicet die intrantis Martii demoratus... 13. die residuo stante mensis Martii ad portum Venetiae, aura flante secunda pervenit. Ubi 13. dies stans Martii, est 19. non 23. ut est in margine. Idem Romualdus hoc ipso anno: Celebrato ibidem festo Virginis, (Assumptae) altero die Hadriaticum mare intrantes, aura flante secunda, nono die stante mensis Augusti sani et incolumes cum omnibus suis Barolum descenderunt, hoc est, 23. Augusti. Idem rursum: Sequenti vero die Dominica, octava scilicet die residua stante mensis Julii in vigiliis B. Jacobi, etc. Denique anno 1178: Anno Dominicae Incarnationis 1178. mense Augusti, 11. Indict. quarta die stante ejusdem mensis, videlicet in festo Decollationis B. Joannis Baptistae, etc. qui in 29. incidit.

Mensis Restans. Charta ann. 1187. apud Ughellum in Neapol. Archiep. num. 13: Octavo die restantis mensis Madii.

Sed et haec numerandi ratio in recensendis mensium diebus obtinuit in Francia nostra. Exstant siquidem in Regesto Tolosano Camerae Comput. Parisiens. Chartae complures, quae sic clauduntur: Actum tali die introitus vel exitus talis mensis, v. g. fol. 10: Actum anno Domini 1246. feria 5. tertio die introitus mensis Madii. Eo ann. litera Dom. fuit G. Alia fol. 73: Haec omnia fuerunt sic posita et concessa 13. die introitus mensis Novemb. feria 1. anno 1244. quo litera Dominicalis fuit CB. Fol. 103: 15. die introitus mensis Octob. die Dominica ann. 1234. lit. A. Et fol. 13. in Charta alia: Nona die exitus mensis Januarii feria 2. anno Dom. 1244. qui quidem annus 1245. numerari debet, sumpto scilicet a Paschate initio, quo litera Dominicalis fuit A. Et fol. 50: In mense Febr. feria 4. in 14. die ad exitum ipsius mensis anno 1183. ab Incarnatione Domini, hoc est, anno 1184. sumpto a Paschate anni initio: quo litera Dominicalis fuit A G. proinde usque ad 24. Febr. lit. A. cucurrit. Fol. 77: Actum 8. die exitus mensis Sept. Sabbato anno 1245. quo litera Dominicalis fuit A. Alia f. 51. haec verba praefert: Hoc autem fuit 7. die exitus mensis Februarii, feria 1. anno 1236. qui fuit annus 1237. sumpto a Paschate initio, quo D. littera Dominicalis cucurrit: ac proinde hic dies incidit in 22. Febr. Alia fol. 72: Hoc fuit ita laudatum et concessum 2. die exitus Februar. feria 6. ann. 1248. (hoc est, 1249.) quo litera Dominicalis fuit C. Fol. 79: Act. ultima die mensis Decemb. feria 3. ann. 1247. quo litt. Dominic. fuit F. Charta ann. 1347. tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 222: Die Martis post festum Paschae Domini, quae fuit mensis Aprilis intrantis dies tertia. Ejusmodi porro loquendi, et mensium dies numerandi formulae occurrunt etiam non semel in Regesto Majori ejusdem Camerae Computor. Parisiens. hominia a Nobilibus Aquitaniae Regi Angliae Burdegalae anno 1274. praestita continente.

Etiam in Chartis Gallicis usurpatam hanc formulam reperio. Memor. D. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1362. fol. 47. r°: Il ont ottroyé au roy nostre sire pour un an tant seulement, commerçant le jour S. Pierre entrant Aoust prochain venant, aide pour sa délivrance. Charta ann. 1450. ex Chartul. 23. Corb.: Dont premier terme de paiement sera et esquerra au jour S. Pierre entrant Aoust prochain venant.

Huc revocari debere merito observavit Mabillonius Diplom. lib. 2. cap. 28. n. 6. id quod A. Gellius lib. 12. cap. 13. inquirit, utrum scilicet his verbis, intra Kalendas, ipsae quoque Kalendae tenerentur. Qua in re ex Apollinaris Sulpicii sententia pronunciat, intra Kalendas, non ante Kalendas esse, sed in Kalendis: id est, eo ipso die quo Kalendae sunt. Contra vero existimat ipsemet Gellius; quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur.

Mensis Careii. Vide supra Careium 2.

Mensis Fenalis, Julius. Vide, Fenalis.

Mensis Magnus, Junius appellatur in Chartul. Pontiniac. pag. 286: En nom de nostre Seignour. Amen. En l'an de l'incarnation d'icelui 1292. ou mois de Juing le Grant, etc. Ob longiores, ut puto, dies ipsius.

Menses Materni, Quibus mater gravida est. Vita Theoder. abb. Andagin. tom. 4. Aug. pag. 849. col. 1: Maternis interea Mensibus evolutis, postquam mulier conceperat divinitus nuntiatum, ipsa nocte festivitatis S. Martini, dum populus ad vigilias matutinales concurreret, peperit filium.

Mensis Messionum, Augustus. Charta Joan. decani Christianit. Damellae in Chartul. S. Petri de Monte.: Ce fut fait l'an ke li miliaires corroit par 1278. ans, ou Mois de messons.

Mensis Novarum, dicitur Aprilis, quia in Terra sancta novae fruges tunc inveniuntur. Glossar. Anonymi Ms. ex Bibl. reg.

Menses Paschales. Vide Bernonem Abbat. de Missa, cap. 6.

Mensis Paschae, Paschatis hebdomada, vel Tempus a Ramis palmarum ad Dominicam in Albis, quod medii mensis spatium est. Charta Petri abb. S. Remigii Rem. in Chartul. Campan. fol. 247. v°. col. 1: Actum anno Domini m. cc. xl. vij. Dominica Mensis Paschae. Lit. baill. Senon. ann. 1286. in Chartul. eccl. Lingon. fol. 43. r°: Donné à Gray landemain dou Mois de Pasques. Charta Ludov. comit. Nivern. et Regitest. ann. 1304. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 346: Liquels bans (de vin) commence estre pris chascun an au jours de Pasques commenians la grant messe chantée, et dure continuelement jusque au Dimoingche dou Mois de Pasques, et en ce Dimoinche faut et fenist lidiz bans la grant messe chantée. Stat. Avenion. Mss. ubi De loco dando piscatoribus, in quo vendere possint pisces suos: Et ad hoc faciendum rector civitatis usque ad Mensem Paschae, post statuta recitata, omni dilacione postposita teneatur.

Mensis Philosophorum, apud Arnaud. in Rosario Ms. lib. 2. cap. 4: Melius per Mensem philosophorum, quam adustio in animalibus per inhumanationem tollitur et decoctionem.

Mensis vulgo Resaille, Ea nomenclatura donantur menses Junius et Julius. Hist. Leod. tom. 2. pag. 418: Sentencié et prononcé à Floynes par nous les six arbitres desusdits, l'an de grace 1330. le j. jour de Juillet, qu'on dit Resailhemois, le Vendredi après la Pentecoste. Et pag. 430: L'an de grace 1376. le 14. jour de mois de Juing, que on appelle Resaillemois.