Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MERIDIES

MERIDIES, Pars officii divini, quam Sextam dicimus. Ordinarium MS. Abbatiae Piperac. ann. 1301: Sciendum quod post Tertiam immediate dicimus Meridiem, deinde Nonam. Statuta S. Capellae Paris. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 154: Notandum est inter alia, quod cantata Prima, absque pausa debet incipi commendatio mortuorum, si sit obitus, et deinde Tertia, magna Missa, et deinde Hora Meridiei.

Quia ad meridiem cantabatur, ut monet D. Le Vert pag. 426. unde nostris Midi appellatur. Testam. Joan. reginae ann. 1304. in Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 221. v°: Matines, prime, tierce, Midi, none, vespres et complie. Charta Odon. comit. Burg. ann. 1341. ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 198. r°: Matines, prime, tierce, Miedy, none, vespres, etc. Mériane, pro Midi, Hora meridiana, in Bestiar. MS.: Aussi comme l'asne recane A mienuit, à Mériane.