Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MERITUM

MERITUM, Proventus, Profits. Schol. Juvenal. Sat. 5. de Calpurnio Pisone: Post consulatum materna haereditate ditatus, magnificentissimus vixit, Meritis sublevare inopes ex utroque ordine solitus. Passio SS. Nicandri et Marciani: Maximus Praeses dixit: Merita dignitatis nostrae ut quid non accipitis ? Sanctus Nicander respondit: Merita dignitatis vestrae ideo non accipimus, quia pecunia impiorum contagium est viris Dominum colere institutis. Charta Dagoberti Regis Franc. apud Doubletum pag. 674: Villam cui nomen est.... cum omni integritate vel Merito. Et alia Pipini Regis apud eumdem pag. 699: Hoc est foresta nostra, cognominante AEqualina, cum omni Merito et soliditate sua, quidquid ab ipsa silva aspicere vel pertinere videtur. Charta ann. 654. apud Miraeum tom. 1. pag. 7: Cum omni Merito suo vel adjacentiis, seu aspicientiis ipsius villae. Formulae veteres Pithoei MSS. cap. 96: Cum..... adjacentiis, appenditiis, et omni Merito et termino suo ibidem aspiciente. Cap. 101: Unde accepimus a vobis pro ipsa vinea, sicut inter nos bene complacuit atque aptificavit, hoc est, in argento et in alio Merito solidos tantos, etc. Vide Chartas Chlodovei III. Reg. Franc. in Actis SS. Ord. S. Bened. tom. 4. pag. 617. et Chilperici apud Meurissium pag. 146. Formulam 27. ex Baluzianis, etc.

Meritum Accolanarum, in Formul. 62. inter Lindenbrogianas.

Taerrae Meritum, Terrae proventus. Charta ann. 1251. in Bibl. Colbert. tit. de Episcopatu Carcas.: Dominationes et dominium et caetera terrae Merita, bona et jura, etc. Charta Mali Gaulini Comitis Impuriarum ann. 1319. in Camera Comput. Paris. qua vendit Sancio Regi Majoricarum castrum de Rupe: Et taschas, agraria, quartos, quintos, et alia terrae Merita, et directa ac utilia dominia, etc. Occurrit in aliis Chartis Petri, Jacobi Regis Arag. filii, Comitis Impuriarum et Rippacurciae ann. 1336.

Merita Militaria, Annona militibus praestanda, in l. 16. jubemus. C. de erogat. milit. annon. lib. 12. tit. 38.

Malum Meritum, Damnum. Pactum inter Gregorium VII. PP. et Principem Beneventanum lib. 1. post Ep. 18: Vel si per se aut per suppositam personam... studuerit qualicunque modo aut ingenio reddendi malum Meritum aut damnitatem cuilibet, etc.

Meritum, Crimen, delictum. Vita S. Gurthierni in Chartular. Quemperleg.: Quadam autem die quidam venator ad illum locum venit, et videns juvenem sedentem et orantem sine intermissione super petram, interrogavit eum et dixit: cur hic, fili, habitas ? et respondit juvenis: Meritum meum mihi fecit; et juravit illi nulli se dicturum. Qui juvenis sororis suae filium occiderat, atque eam ob rem poenitentiam agebat.

Meritum, Pretium. Lex Wisigothor. lib. 8. tit. 4. § 13: Alium ejusdem Meriti domino reformare cogatur. Adde lib. 9. tit. 1. § 6. Legem Bajwar. tit. 8. cap. 18. § 2. tit. 14. cap. 1. etc.