Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MERITUM

MERITUM,² Donum, quod in venditionibus cessionibusve iis, qui venditionem aut cessionem gratam habebant, concedebatur, seu munus ultra pretium rei venditae datum; quod Launechilde dictum fuisse observatum est in hac voce. Charta ann. 1109. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 3. pag. 1120: Pro qua mea venditione et traditione recepi Meritum ab Gherardo abbate et rectore supra scriptae ecclesiae, unum par pellium in praefinito. Alia ann. 1198. ibid. pag. 1193: Pro qua donatione ego Symeon profiteor me recepisse Meritum seu launelchild a supradicto patre tuo Sardo, anulum aureum in praefinito. Pactum inter Gerard. comit. et Atton. archiep. Pisan. ann. 1120. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 1138: Unde praefatus vicedominus fecit ei Meritum spatam unam. Charta ann. 1129. ibid. col. 1146: Unde ipse Rogerius archiepiscopus fecit ei Meritum anulum aureum, ut magis omni tempore praedicta finis et transactio atque refutatio firma et stabilis permaneat atque persistat.