Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MERITUM

MERITUM,³ Corpus alicujus sancti, vel illius pars quaelibet, ejusdem reliquiae. Hist. translat. S. Baudelii inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 4. col. 2: Cernebatur ferri geminas sanctorum fredas, quarum alia habebat Merita S. Baudelii martyris, altera vero Pauli et Amantii confessorum Omnipotentis. Inventar. S. Capellae Paris. ex Reg. sign. Noster Cam. Comput. fol. 196. v°: Le Merita d'une des onze mille Vierges, et le repositoire et le pié. Porro extant in S. Capella duae sacrarum reliquiarum thecae, in quarum una mentum S. Ursulae; in altera, ad modum capitis efficta, ejusdem sanctae os capitis asservatur.