Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MERITUM

MERITUM,⁶ Ipsa merces, aut praemium, quod pro merito datur, Ital. Ricompensa, Gall. Prix, paiement. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 539: Item ordinaverunt et providerunt predicti, quod dominus Meçovillanus bonzagni et dominus Rovixius merçarius, qui prefuerunt officio bladi... pro Merito laboris eorum, quem... sustinuerunt in dicto officio... quilibet eorum habeat... quindecim libras bononinorum. Fr.