Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): METALLUM

METALLUM, AEs: Metallinus, aereus, de Metail. Thwroczius in Stephano Rege Hungariae cap. 26: Jussit Bothand cum dolabro suo pergere contra portam urbis, quae erat Metallina, etc.

Metallum, Campana aerea. Abbo lib. 1. de Bell. Paris. vers. 238: Totius Ecclesiae convexa boando Metalla,

Metallum Lapidosum, Fortunato lib. 9. Poem. 15. S. Paulinus Poemate 24. pag. 152: Quaeque prius pilis stetit, haec modo fulta columnis Vilia mutato sprevit cementa Metallo. Vide notas in eadem Poemata pag. 104. Hinc in Cod. Theod. occurrit lex de marmoris secandi facultate inter eas quae de metallis et metallariis referuntur tit. 19. lib. 1: Secandorum marmorum ex quibuscumque Metallis, volentibus tribuimus facultatem: ita ut qui caedere Metallum, atque ex eo facere quodcumque, decreverint, etiam distrahendi habeant liberam potestatem. Anastasius in S. Silvestro PP.: Ipsum sanctum fontem ex Metallo porphyretico ex omni parte coopertum, etc. Adde Cassiod. lib. 2. Ep. 7.

Hinc in Metalla damnari, apud Plin. lib. 10. Ep. 66. est in lapicidinam damnari; unde et Metallici dicuntur in leg. 10. ยง 1. Dig. de poenis, (48, 19.) qui in metalla damnati sunt.

Metallum Hispanicum. Andr. Floriac. in Vita Ms. S. Gauzl. Bitur. archiep. lib. 1: Fecit et analogium Hispanico Metallo compactum, diebus utendum feriarum. Infra: Hispanicum cuprum.

Metallum Ligneum, in Vita S. Bonifacii Episc. auctore Willibaldo saec. Bened. 3. part. 2. pag. 17: Tunc autem summae sanctitatis Antistes consilio inito cum fratribus, ligneum ex supradictae arboris Metallo oratorium construxit. Unde Metallum pro qualibet materia usurpatum colligitur.