Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): METO

METO, (METARE) Divertere, hospitari. Fredegarius Scholast. cap. 36: Regi nunciavit virum Dei inibi esse, nec Regis domibus Metare velle. Aimoinus de Mirac. S. Benedicti lib. 2. cap. 3: Qui ei locum Metandi in sua concesserat domo. S. Paulinus in Poem. 24. pag. 146: Suscipiens humili Metantem in pectore Christum.

Metatus, Metatum, AEdes propria, domicilium, interdum hospitium. Passim apud Gregorium Tur. lib. 3. Hist. cap. 7. lib. 5. cap. 19. 40. lib. 7. cap. 6. 29. lib. 8. cap. 2. 44. lib. 9. cap. 6. lib. 10. cap. 15. de Mirac. lib. 1. cap. 44. lib. 2. cap. 21. 24. lib. 2. de Mirac. S. Martini cap. 11. lib. 4. cap. 21. de Vitis Patr. cap. 8. Anonym. in Vita S. Stephani Abb. Obazin. n. 4. Aimoin. de Vita S. Abbonis Floriac. cap. 20. lib. 2. Hist. cap. 11. Flodoardum lib. 1. cap. 20. lib. 2. cap. 3. lib. 4. cap. 10. in Vita S. Machutis Episc. cap. 14. etc. Hospitium et Metatum accipere, apud Gregor. Mag. lib. 7. Ind. 2. Epist. 109. Metatorum praebendorum onus, in Novella Theodosii de Metatis, ubi plura de hoc onere: et in Cod. Justin. eodem tit. Ita μίτατον Graeci dixerunt. Concilium CP. sub Agapeto PP. Act. 2: Νομίζοντες δὲ ϰαὶ ἐν τῷ μιτάτῳ ἀυτοῦ, ἐν ᾧ παλαὶ ϰατέμενεν, εὑρίσϰεσθαὶ αὐτὸν, ἐζητήσαμεν. VI. Synod. Act. 11: Τὰ δύο βιϐλία ἐν τινὶ βασιλιϰῇ οἰϰίᾳ ηὑρέθησαν, ἐν ἐνι μιτάτῳ διαφέροντι τῇ μονῇ Χρυσοπόλεως. S. Athanasius de Imagine Berytensi: Ἐπεζήτησε μιτάτον μεῖζον ὁ Χριστιανὸς, ὡς χρήζων. Passio S. Basilei Episcopi Amaseae n. 8: Ἐν μητάτῳ τινὸς Ἐλπιδιφόρου, etc. Vide Meursii Gloss. et Cangii voce Μετάτον, col. 919.

Metatus, Pro universo domus, ejusque adjacentium, ambitu sumitur, in Bulla Stephani III. PP. ann. 755. apud Felibian. Histor. S. Dionys. pag. xxviii: Igitur quia petistis a nobis quatenus... domum positam juxta monasterium B. Martini cum inferioribus et superioribus suis, cum Metatu suo et horticello... vobis ad tempus emissa praeceptione concedere deberemus.

Metatio, Idem quod Metatum, apud Tertullianum de Pallio cap. 2. Tortarius in Mirac. S. Benedicti saec. 4. Bened. part. 2. pag. 405: Denique mox ut suae Metationis subiit limitem, etc. Recentioribus vero, jus procurationis, Gistum, metati onus. Aymoinus lib. 2. de Miracul. S. Benedicti cap. 5: Puliacensis Parochiae praedium assidua exinanibat Metatione. Mox: Contigit ut una dierum memoratus vir prandium sibi in jamdicto praedio parari jubens, etc.

Metator, in Gloss. Gr. Lat. Ἐτοιμαστής, id est, qui Metata, et mansiones parat. Ἐτοιμασία, metatio. Gloss. Lat. Graec. MS. Sangerman.: Metatio, apparatio, praeparatio, ἐτοιμασία. Glossae Isid.: Metatores, mansionum praeparatores. Papias: Metator, qui locum praeparat adventui potestatis. Vegetio, Metator dicitur, qui praecedens locum castris deligit. Hispanis Aposentador, de quo officio agunt Leges Alfonsinae, seu Partidae, part. 2. tit. 9. lege 15. S. Ambrosius lib. 5. Hexaemer. cap. 10: Qui metatores itinera disponunt ? qui duces iter dirigunt ? Optatus lib. 3: Cum ante venturos milites Metatores, ut fieri solet, mitterentur. D. Cyprianus Epist. 22: Ipsum anguem, majorem Metatorem Antichristi, non tam confessus deterruisti, etc. Idem Epist. 81: Rogatianum Metatorem vocat eorum quos martyrio antecesserat. Apud Petrum Chrysologum S. Joannes Bapt. dicitur Metator Domini. Flodoardus lib. 14. Carm. 18: Agmina Metator cogens, loca providet apta. Vide, Mansionarius. Prometator, ead. notione apud Julianum Antecessor. cap. 537. Glossae Basilic.: Μιτάτωρ, ὁ ἀποστελλόμενος ἄγγελος πρὸς τοὺς ἄρχοντας.

Metatoriae Epistolae, Praeviae, praenunciae, quibus adventum nostrum nuntiamus, quasi ϰαταγωγὴν et diversorium designaturae, apud Sidonium lib. 8. Ep. 11.