Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MI

MI, pro Mihi, habetur in veteribus Chartis aliquot apud Perardum in Tabul. Burgund. pag. 36. 41. 43. etc. nisi forte in MSS. vox contracta, seu abbreviata fuerit, uti passim solet. Certe etiamnum inferiores Picardi mi dicunt pro moy.