Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINA

MINA, Fodina, Gallice Mine. Charta Ludovici Imp. data Remis ann. 5. Ind. 4. in Tabul. Dervensi: Praeter haec omnia concedimus supradictae Ecclesiae quendam locum fisci nostri valde necessarium, et ad fodiendam Minam plumbi congruam in pago Launense, etc. Vide Minera.

Mina etiam dicitur materia, quae ex fodina eruitur. Charta Blanchae comit. Trec. ann. 1226. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris.: Ego concessi eis ut capiant Minam in dictis nemoribus ad fabricandum, tali conditione quod ipsi repleri faciant fossas, ubi Minam acceperint. Alia Oliver. Abb. S. Remig. Senon. ann. 1311. in Reg. 47. Chartoph. reg. ch. 127: Dictus Jantianus emptor et ejus socii.... in tota petia dicti nemoris... poterunt... de Mina ferrum fieri facere et dictam Minam seu ferrum inde confectum, quibuscumque personis voluerint, vendere. Vide infra Minaria.