Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINA

MINA,² Clandestinum consilium, factio ad aliquem opprimendum, Menée, ex minare, ducere, Conduire une menée. Chron. Fredeg. cap. 98: Ebruinus quoque magis atque profusius crudeliter Francos opprimebat, donec tandem Ermenfredo Franco Minas parat, resque proprias tollere disponit.

Minare, Minam seu clandestinum consilium in aliquem inire, factionem instituere. Idem cap. 90: Flaocatus deinceps vehementer Minabat consilium de interitu Willebaldi.