Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINA

MINA,³ Mensura frumentaria. Charta Odonis Episcopi Belvac. ann. 1140: Omnia concesserunt absque ulla retentione, praeter quatuor Minas frumenti, quas accipient annuatim a Monachis pro censu. Passim. Addo tantum sequentia de mina Anglica ex Lib. Joannis de Westerham Prioris Roffensis, circa ann. 1320. sub capite, Quid mensurae grangii continent. Mensura, inquit, ad frumentum, et ad bladum, et ad pisa, quae alio nomine Mina vocatur, continet 5. eskippas de duro blado; et istae 4. Minae, cum gata, quae dicitur Gundulfi, faciunt 3. sumas,... unde Mina et gata faciunt 3. quarteria. Mina ad grutdum recipiendum continet 7. eskippas. Mina ad brazium continet 3. eskippas de duro blado. Mina ad farinam in pistrino continet largiter 7. eskippas, et debet mensurari sicut sal, et radi. Haec liber iste apud Spelmannum.

Qualis fuerit Mina apud nostros discimus ex Charta Guillelmi Comitis Pontivi ann. 1208. in Tabul. Centul.: Concessi quoddam jus hereditarium quod nomine advocationis apud Noerias annuatim possidebam, scilicet quatuor sextarios et unam Minam avenae, quos subscripti viri mihi persolvebant: Gislebertus tres Minas, Robertus tres Minas, Ingelramnus tres. Ubi manifestum est duas minas, uti etiamnum, sextarium aequiparare. Nec minus in eamdem rem aperta sunt quae leguntur in Chartul. 2. S. Vincentii Cenoman.: Reddemus monachis S. Vincentii singulis annis undecim sextaria bladi legitimi juxta genus terrae illius. Erunt autem iv. sextaria et Mina de frumento; sex et Mina dimidiatim de hordeo et avena. Vide Adaequationes mensurarum in voce Modius 2. Cujus ponderis fuerit Mina apud Genuenses colligere licet ex Annal. Genuens. ad ann. 1171. apud Murator. tom. 17. col. 1005: Nam tum erat victus inopia, et mensura frumenti Mina vocata, onus scilicet viri habile, ultra decem solidos non valuit, hisque temporibus si solidos 50. non transcendit ipsa mensura, frumentum valere nimis non dicitur.

Charta ann. 1141. in Chartul. S. Magl. ch. 40: Triginta Minas frumenti et triginta Minas avenae, hoc est, duos modios et dimidium. Convent. Saonae ann. 1526: Item pro salmata collo seu Mina frumentorum, etc. Hinc

Mina, Modus agri, cui seminando mina sufficit, nostris etiam Mine. Charta Phil. V. ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 1: Quatuor Minas terrae sementis, quae fuerunt Manasseri Malivicini. Lit. remiss. ann. 1479. in Reg. 205. ch. 434: Le suppliant transporta par maniere d'eschange à Benoist l'Estendu, demourant au villaige de Treze, baillage de Chartres, trois Mines de terre avecques ung Minot en plusieurs pieces. Vide Minata.

Mina Panis, Tantum panis, quantum ex mina confici potest. Vita S. Lanfr. tom. 4. Jun. pag. 621. col. 1: Cum enim intercessores ejus duodecim pauperes quotidie reficerent, et aliis Minam panis erogarent, hic...... integrum sextarium instituit quotidie dari.

Mina, Mensura vinaria, Acad. Crusc. Hemina. Ordo eccl. Ambr. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 873: Cicendelarius debet habere de camera archiepiscopi unam Minam vini, de quo fit sacrificium per totam ebdomadam.