Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINA

MINA,⁴ Eadem notione qua μνᾶ apud Graecos. Luithprandi Hist. lib. 6. cap. 14: Raimundus Aquitanorum Princeps eum adiit, et pro Minis mille se in Militem dedit fidemque ei juramento servaturum affirmavit. Concil. Lucense ann. 569. inter Hispan. tom. 2. pag. 306: Et quicumque Archiepiscopus, Episcopus, Abbas claustralis vel Episcopalis, pro dignitate, vel ordine, vel aliquo ecclesiastico beneficio Minam daret Regi, sive aliquae aliae personae, ille excommunicatione perpetui Anathematis innodatur. Mihi vero non constat an eodem sensu, an pro cuso nummo accipienda sit haec vox in Charta ann. 1216. tom. 4. Gall. Christ. inter Instr. col. 201: Singulis annis persolvent quinquaginta Minas frumenti de admodiatione, et sex Minas avenae, septem Minus Lingonensis monetae.