Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINAE

MINAE, Partes murorum pinnatae, quae ad emissionem sagittarum fenestratae sunt. Will. Brito in Vocabulario MS.: Item Minas, altitudines murorum dicimus. Hac notione vocem usurpat Fulcherius Carnotensis lib. 3. Hist. Hieros. cap. 17: Cumque murum Saraceni per quinque dies jam aliquantulum laesissent, et Minas desuper de lapidando plures diruissent, etc. Et cap. 32: Cives quoque per muri Minas nostros tam sagittis, quam lapidibus sive spiculis crebro valde laedebant et vulnerabant. Vita abbreviata S. Columbani: Tecta itaque templi, culmina murorum restaurat, Minas, caetera, quaeque ad Monasterii necessitatem pertinent. Vox Maroni nota: ...... Jacent interrupta, Minaeque Murorum ingentes. Ubi Servius minas esse ait, eminentias murorum, quas pinnas vocant. Utuntur praeterea Ammianus lib. 50. 24. 29. Festus Avienus in Ora maritima, et Ruffinus apud Josephum lib. 3. cap. 7.