Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINISTER

MINISTER, pro Ministellus, Joculator. Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratae Tolos.: Item etiam congreguabuntur piscatores, qui debent interesse isto die in prossessione cum Ministris seu joculatoribus: quia ipsi piscatores tenentur habere isto die joculatores seu mimos ob honorem Crucis.... et vadunt primi ante prossessionem cum Ministris seu joculatoribus semper pulsantibus usque ad ecclesiam S. Stephani.