Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINISTER

MINISTER,² Diaconus. S. Cyprianus Epist. 65: Diaconos autem post ascensum Domini in coelos Apostoli sibi constituerunt Episcopatus sui et Ecclesiae Ministros. Adde Epist. 66. Lactantius lib. de Mortib. persecutor. num. 15: Comprehensi Presbyteri et Ministri, et sine ulla probatione ad confessionem damnati. Ildefonsus Episcopus Toletanus in Coenotaphio. B. Helladii: Ildefonsus ego, quem fecerat ipse Ministrum,   Persolvi sancto carmina pauca seni. Passio SS. Martyrum African. sub Hunerico: Sacerdotum et Ministrorum copiosissimam et maximam turbam... exilio crudeli detrusit. Commodianus carmine inscripto Ministris: Ministerium Christi, Zacones, exercete caste, Idcirco Ministri facite praecepta Magistri, etc. Utitur etiam Ennodius lib. 6. Epist. 9.

Ministri, sic nude interdum subscribunt Episcopi, suppresso quovis alio titulo: Ivo D. G. Carnotensis Ecclesiae Minister, Epist. 74. Frequentius vero cum adjectivo humiles, ut videre est apud eumdem Ivonem passim et Stephanum Tornac. Epist. 227. 282. Charta ann. 1123. tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 22: Burcardus D. G. sanctae Meldensis Ecclesiae humilis Minister. Alia ann. 1137. ibid. pag. 33: Henricus D. G. sanctae matris Ecclesiae Senonensis humilis Minister. Adde Librum nig. Scaccarii pag. 133. Rymer. tom. 2. pag. 277. et Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 596.

Minister Indignus, ita seipsum inscribit Bartholomaeus episcopus Laudunensis in Charta ann. 1117. inter Monum. sacr. Antiq. tom. 2. pag. 2. Quae formula haud infrequens est.

Episcopos hac in re imitati etiam Abbates. Liber Niger Scaccarii pag. 62: Venerabili karissimo domino suo Henrico D. G. Angliae Regi... frater A. indignus Minister Certes, salutem et orationes. Sciat diligentia vestra, karissime pater et domine, quod Abbatia Certes debet ad servicium nostrum tres milites. Occurrit praeterea ibidem pag. 75. 76. et pag. 117. ubi, Minister humilis.

Ministri Altaris, Sacerdotes. Capitulare Aquisgr. ann. 789. num. 70: Sacerdotibus. Sed et hoc flagitamus vestram almitatem (Episcopos alloquitur) ut Ministri altaris Dei suum ministerium bonis moribus ornent.

Minister Capellae, Qui palatinae seu Regis capellae praeerat. Epistola Hadriani PP. ad Carolum M. saeculo Bened. iv. part. 1. pag. 98: Praeterea directum a vestra clementissima praecelsa regali potentia suscepimus familiarem vestrum, videlicet Engilbertum Abbatem et Ministrum capellae, qui paene ab ipsis infantiae rudimentis in palatio vestro enutritus est.

Ministri Ecclesiae, Episcopi, sacerdotes, in Edicto Pistensi cap. 1: Ministri Ecclesiastici, cap. 30: ministri Episcoporum.

Ministri Ecclesiae, Inferioris ordinis Clerici, in Lege Bajwar. tit. 8: Si quis Ministros Ecclesiae, id est, subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolytum, ostiarium, etc. Capitular. lib. 2. § 5: Scholae sane ad filios et Ministros Ecclesiae instruendos vel edocendos, etc.

Ministri Episcoporum, Archipresbyteri et Archidiaconi. Capitular. lib. 7. § 232: Et ibi ab Episcopo, id est, in civitate, sive a suis bene doctis Ministris bono animo instruantur de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus, etc. Capitular. Caroli Cal. tit. 5. § 3: Ceteri presbyteri per famulos suos debitam dispensam Archipresbyteris aut Episcoporum Ministris convehant. Et procurent Episcopi, ne Ministri illorum presbyteros dehonorent. Formulae antiquae apud Baluzium tom. 2. Capitular. col. 624: Ministros vero, id est, Archipresbyteros et Archidiaconos, secundum quod providere Domino inspirante et cooperante valuerit, tales constituat (Episcopus) qui oderint avaritiam, etc. Adjutores ministerii Episcoporum, in Capitul. Ludovici Pii ann. 828. inter quos recensentur Chorepiscopi, Archipresbyteri, Archidiaconi, Vicedomini et Presbyteri per parochias eorum.

Ministri Episcoporum appellantur etiam judices qui sub Episcopo jus dicunt. Capitular. Caroli C. ann. 853. § 9: Ut Missi nostri omnibus per singulas parochias denuntient quia si Episcopus aut Ministri Episcoporum pro criminibus colonos flagellaverint cum virgis propter metum aliorum, etc. Adde Capitul. ejusd. Caroli ann. 868. tit. 38. § 9. Vide infra.

Ministri Palatii, Aulae regiae Officiales, Officiers de la maison du Roy. Epistola Episcoporum Franciae ad Ludovicum Regem ann. 858. cap. 12: Constituite Ministros Palatii, qui Deum cognoscant, ament, et metuant, qui maximam curam gerant quatenus necestuosi palatium adierint, et per quos perrexeritis, patrem et consolatorem mirantes, gaudendo vos videre accurrant, non qualem dicere nolumus, gemendo et maledicendo refugiant.

Ministri Palatini, in Vita Ludovici Pii ann. 837. Apud Agobardum Matfredus Procer Palatii, Minister Imperatoris et Palatii appellatur, in Epistola ad eumdem.

Minister Partitionis, Praepositurae serviens seu apparitor. Charta ann. 1233. ex Tabul. S. Gauger.: Si praepositus credat Ministrum partitionis plus percepisse de sua portione, quam ei reddiderit, etc.

Minister Poenitentiae, Qui a confessionibus est. Obituar. Fratr. Minor. in Wisby Gothl. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 197: Anno Domini 1431. die conversionis Pauli, obiit reverendus pater, frater Esgerus, Minister poenitentiae Daniae, Sueciae ac Norvegiae, cujus anima sit aeternaliter cum Deo.

Minister Sanguinis, Carnifex. Stat. MSS. eccl. Tull. ann. 1497. fol. 100: Et si contigat quemquam dictorum tredecim hominum criminaliter delinquere, incarceratur in prisione capituli, et facere tenentur dicti justificarii ejus processum ac eum condemnare et executionem reponere ad villicum de Villeyo, qui illam per Ministrum Sanguinis fieri procurabit ad patibulum de dicto Villeyo. Mistre, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1400. ex Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 238: Le Mistre qui là estoit venu pour exécuter ledit Watelier, qui estoit condempné à morir.

Ministri, in aula Regum Anglo-Saxonum, eorum Diplomata subscribunt post Episcopos, Abbates et Duces, apud Ingulfum pag. 882. 883. 884. 885. in Conventu Westmonast. ann. 1066. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 37. in Addit. ad Matth. Paris pag. 157. apud Doubletum pag. 832. etc. Qui quidem Ministri iidem sunt qui Saxonice degens, in Diplomatibus vero Thaini, et Taini, quae voces ministros et servientes sonant. Ita qui hac nomenclatura Regum Anglo-Saxonum Chartas subscribunt, erant praecipui aulae regiae ministri, ut Camerarii, Senescalli, Venatores, Accipitrarii, etc. In Monastico Anglicano tom. 3. pag. 121. quidam Godo (sub Edw. Confess.) Optimas Ministerque Regalis inscribitur. Vide Seldenum ad Eadmerum pag. 170. et infra in voce Thainus. Totum porro hunc Ministrorum regiorum ordinem belle describit Florentius Wigorniensis, ubi de Alfredo Rege Anglo-Saxonum: Consilio divinitus invento, omnium uniuscujusque anni censuum successum bifarie primitus Ministros suos dividere aequali lance imperavit; quarum primam suis Ministris nobilibus, qui in cultu regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis, annualiter largiebatur. In tribus namque cohortibus praefati Regis satellites prudentissime dividebantur; adeo ut prima cohors uno mense in cultu regio die nocteque administrans commoraretur: menseque finito, alia cohorte adveniente, prima domum redibat, ut ibi duobus commoraretur mensibus. Secunda itaque cohors mense peracto, et adveniente tertia domum redibat, ibidem duobus commoratura mensibus. Hoc ordine omni vitae tempore talium vicissitudinum in regali cultu rotabatur administratio. Ejusmodi Ministrorum alibi non semel meminit, ann. 871. 874. 878. 905. 1008. 1010. 1039. ut et Roger. Hovedenus pag. 450. 457. et Simeon Dunelm. ann. 1008. 1010. 1013. 1067. cui ut plurimum nobiles ac praepotentes Ministri dicuntur.

Ministri Provinciales. Telomonius apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 95: Illic enim mercenarios suos pedites, quae Latino sermone Provinciales Ministros, vulgari vero Landsknecht appellant, adversum civitatem Brunsvictam collocavit.

Ministri Reipublicae, Comites, judices, villici regii, et alii hujusmodi. Ita usurpant Capit. Caroli C. tit. 8. cap. 5. tit. 11. cap. 9. tit. 13. cap. 6. tit. 23. cap. 12. 14. ejusdem Capitulare Compendiense ann. 868. cap. 8. 10. Synod. Suession. cap. 7. 8. 10. Synod. Carisiac. cap. 2. Edictum Pistense cap. 8. 17. 20. Riculfus Suession. Episc. cap. 15. Chron. Farfense pag. 666. etc. Reipublicae administratores, in Capit. Caroli C. tit. 43. § 1. et parte 2. ejusdem tit. § 1. et in Concilio Trosleiano ann. 909. cap. 1. Ministri regni, tit. 45. cap. 4. eorumdem Capit. Ecclesiasticae et reipublicae administratores, in Charta Ludovici Pii, in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 34

Ministri, Minores officiales. Ministri Regis, in Capitular. Lotharii Imper. tit. 5. § 37. Ministri publici, in iisdem Capitul. tit. 3. § 29. Ministri Ducum, in leg. 3. Cod. Th. ad legem Jul. Repetund. Ministri Comitum, Missorum, etc. in Capitulis Caroli C. tit. 32. cap. 16. qui alias Ministeriales. Concil. Cabilonense II. cap. 21: Sed et Ministros, quos Vicarios et Centenarios vocant, justos habere debent (Comites et judices.)

Ministri, Judices sub dominis suis jus dicentes. Notitia ann. 1015. apud Loisellum in Bellovaco: Dans ei medietatem Vicecomitatus, et dimidias leges de forensibus hominibus, ita ut Minister Episcopi, et Minister Comitis justificent reos, et leges aequaliter dividant. In Charta Ludovici VII. Regis ann. 1151. apud eumdem, Ministeriales dicuntur: Et si quis excessus vel forisfactum contingeret, ad Episcopum vel Ministerialem ejus referendus est clamor. Vide supra.

Minister, Regalis, aulicus, famulus, servus, officialis, in vet. Glossar. ex Cod. 7641.

Minister, Qui res domini regit et curat. Libert. Clarimont. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 1: Quicumque ibidem manere voluerit in libertate, cinq solz Pruivinenses de redditu suo annuatim persolvet nostro Ministro. Menistre, in Lit. ann. 1372. ibid. pag. 516.

Minister, Artifex, Gall. Artisan. Charta commun. Peron. ann. 1209: Duodecim majoriae Ministrorum de propriis Ministris super sacramentum suum eligent xxiv. homines, etc. Confirm. ejusd. ann. 1368: Quia discrescentibus habitatoribus dictae villae, minui debeat numerus Ministrorum, volumus ut loco xij. majoriae Ministrorum qui debebant eligere xxiv. sint et sufficiant sex dumtaxat, qui habeant eligere xij. loco xxiv. praedictorum. Vide in Ministerium.

Minister, Idem qui Ministerialis, apud Germanos, de qua voce infra. Miracula S. Quirini Mart. lib. 2. num. 23: Notus Miles, Dietmaro nomen erat, nobilis Frisingae Minister, etc.

Ministri Generales Ordinis S. Francisci, quorum officium ac dignitas Ministeriatus dicitur in Bulla Clementis VI. PP. apud Waddingum ann. 1343. num. 5.