Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINISTERIUM

MINISTERIUM, Abacus, mensa in qua pocula reponuntur. Gloss. Lat. Gr.: Abaci, Delficae, Μηνιστέριον, quod ad abacum stent Ministri. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiens. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 573: Comes cum conjuge in sacrario Ecclesiae mansitabat, et mensa, in qua sacratissimum Domini corpus absumebatur, Ministerium calciamentorum et paterarum, seu scutellarum efficiebatur. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 46. ubi de Officio coquinae: Quo facto congregantur omnes ante tabulam scutellarum, quae alio nomine Ministerium potest appellari, quia quasi scutellas ministrat, quae lotae super eam servantur. Sic etiam appellant Credentiam, seu mensulam juxta altare, in qua reponuntur vasa ad sacrificium idonea, Usus antiqui Ordin. Cisterciensis cap. 22. 53. Interdum pro vasis ipsis. Lampridius in Alexandro Severo: Ducentarum librarum argenti pondus Ministerium ejus numquam transiit. Julius Africanus, seu Abdias lib. 6. Histor. Apostol.: Congregatae sunt itaque familiae, et vestes, et Ministerium, et argentum, et aurum, etc. Vide Ordinar. Ord. Praemonstrat. cap. 4.

Ministerium Sacrum, Ecclesiasticum, Sacrorum vasorum, donariorum, et ornamentorum, atque adeo vestimentorum Ecclesiae congeries et apparatus, quod ad Dei ministerium haec omnia consecrata sint, ut ait Justinianus § Sacrae, Inst. de Rer. divisione, et Lex Sancimus, Cod. de Sacros. Eccl. Victor Vitensis lib. 1. de Persecut. Vandal.: Statim vir Deo plenus et carus universa vasa Ministerii aurea vel argentea distrahere, et libertatem de servitute barbarica liberare, etc. Infra: Mittit Proculum quendam in provinciam Zeugitanam, qui coarctaret ad tradendum Ministeria divina, vel libros cunctos, Domini Sacerdotes, ut primo armis nudaret, et ita facilius inermes hostes callidus captivaret. Concilium Valentinum III. ann. 855. cap. 20: Thesaurus, sive Ministerium, vel ornamentum Ecclesiarum, etc. Fulberti Carnot. Epistola tom. 2. Spicil. Acher. pag. 830: Notandum quod B. Gregorius dicit, quia omnino grave est frustra Ecclesiastica Ministeria, id est, candelabra, thuribula, et caetera hujusmodi venundare. Haec vero minora Ecclesiae Ministeria; vasa autem sacrata et cruces excellentiora vocat ibid. idem Fulbertus. Ita passim usurpant Scriptores, Sixtus I. PP. Epist. III. cap. 2. Concil. Aurelian. III. cap. 23. Arvernense cap. 8. Paulin. Epist. 12. Gregorius M. lib. 1. Epist. 66. lib. 2. Ind. 10. Epist. 27. 29. Ind. 11. Epist. 41. lib. 4. Epist. 8. Gregor. II. PP. in Capitulari cap. 5. Avitus Viennensis Epist. 6. Fortunat. lib. 1. Carm. 15. Gregor. Turon. lib. 2. Hist. cap. 27. lib. 3. cap. 10. lib. 6. cap. 11. 21. lib. 7. cap. 24. lib. 1. de Mirac. cap. 86. lib. 2. cap. 7. lib. de Gloria Confess. cap. 22. Halitgarius in Poenitent. cap. 7. Ledradus Lugdun. in Epist. ad Carolum M. Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcens. cap. 9. Othlonus lib. 1. de Vita S. Bonifac. Mogunt. cap. 23. Concil. Triburiense ann. 895. cap. 18. Diurnus Romanus cap. 3. tit. 7. 9. Vita B. Anscharii saec. 4. Bened. part. 2. pag. 84. Passio S. Philippi Episc. apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 136. Anastasius in Vitis PP. pag. 3. 6. 12. 13. 16. 26. 27. 119. Flodoard. lib. 2. Hist. Rem. cap. 5. Aimoin. lib. 3. Hist. cap. 67. 71. Widradus Abbas Flaviniac. in primo suo Testamento pag. 687. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 3. § 3. etc. Vide Balduinum ad Optatum Milevitanum pag. 87. Caeterum aurea illa fuisse, atque adeo pretiosae materiae vasa et ministeria Ecclesiastica jam a primis Ecclesiae incunabulis, docent idem Optatus lib. 1. Prudent. Hym. in S. Laurent. etc. Adde Baron. ann. 303. etc.

Nostris Mestier, eadem acceptione. Inventar. ann. 1415. ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 490. r°: Item quatre Mestiers d'argent doré, pour mettre torches à servir sur table. Ubi candelabra significantur.

Ministerium, Instrumentum quodvis. Lit. remiss. ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 470: Cum Robinus pauper Ystrio sive Menestrellus pro ludendo de suo artificio, cum corneto ivisset,... qui de suo ludebat Ministerio, etc. Vide infra Misterium 4.

Ministerium Canonicum, Quod a Canonibus praescribitur. Capitul. Caroli M. ann. 801. num. 33: Similiter et Comes faciat contra suum Episcopum, ut in omnibus illi adjutor sit qualiter intra suam parochiam Canonicum possit explere Ministerium.

Ministerium Divinum, Missarum solennia, et alia quae ad cultum divinum spectant. Capit. Karlomanni ann. 742. num. 2: Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibuimus, nisi illis tantummodo qui propter divinum Ministerium, Missarum scilicet solennia adimplenda, et Sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt. Idem quod Ministerium Ecclesiasticum ibid. num. 4. dicitur.

Ministerium, Districtus seu territorium intra quod ministeriales et officiales ministeria sua exercebant. Capitulare de Villis cap. 8: Ut judices nostri vineas recipiant nostras, quae de eorum sunt Ministerio. Cap. 9: Volumus ut unusquisque judex, in suo Ministerio mensuram.... tenere habeat, etc. Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 18: Sicut in Capitulis quae de hac re illis Comitibus dedimus, in quorum Ministeriis moneta percutitur, constitutum est. Vide Capitul. ejusdem Caroli pro partibus Saxoniae cap. 33. Capitul. ann. 802. cap. 21. 25. 28. Capitul. ann. 807. cap. 3. Capit. Ludov. II. Imp. ann. 867. cap. 3. 4. et Formulas vett. cap. 30. apud Bignonium, Chartam Caroli C. in Chronic. Farfensi pag. 668. et aliam Caroli III. apud Ughellum tom. 4. pag. 594. Donationes Ecclesiae Saltzburgensis: Concessit ei tributales de (in) suo Ministerio manentes, etc. Capitul. Radelchisi Principis Beneventani ann. 851. cap. 1: Quae evenit per integra guastaldata seu Ministeria quae hic descripta sunt.

Ministeria, Officia majora et minora, in Imperator. et Regum palatiis, et magnatum hospitiis. De majoribus, Charta Will. Ducis Aquitaniae ann. 1076: Non Dapifer, non Praepositus, non Mariscalcus, non serviens, aut in aliquo Ministerio positus, etc. Wippo de Vita Chunradi Salici pag. 428: Huic tamen sincerius et libentius jurando omnes subjiciebantur, similiter in dispositione curiali, quem Rex majorem domus statueret, quos cubiculariorum Magistros, quos Infertores et Pincernas, et reliquos officiarios ordinaret, diu non est supersedendum, cum illud breviter dicere possim, quod nullus antecessoris sui Ministeria aptius et honorificentius provisa memini vel legi. Chronic. Besuense: Robertus natus ex servis et ancillis hujus Ecclesiae, et exaltatus ab ea Ministerio Praepositurae. Diploma Ludovici III. Imp. apud Ignotum Casin. cap. 6: Similiter eorum ministri si aliquem dimiserint, et proprium et Ministerium perdant. Erchempertus in Hist. Langob. cap. 46: A claustro Episcopii expellens, et humili loco, in cella scilicet Ministeriorum degere constituit. In Regesto Thesauri seu Chartophylacii Regii signato 31. fol. 92: Litterae Joannis Marescalli, quod non potest retinere equos redditos ratione Ministerii sui, nec reclamabit Marescalliam jure haereditatis. Vide Ministerialis.

Ministeria, Officia minora. In Computo Thesauri incip. a 1. Jan. 1312. sub. tit. Ministeriorum, describuntur Falconarii, Valleti Falconum, Venatores, Arcuarii, Carpentarii, Furetarii, Avicularii, etc. Fit ibidem mentio Clericorum Ministeriorum, in quibus recensentur Clericus Panetariae, Clericus Scancionariae, Clericus Coquinae, Clericus Fabricae. Officia servitorum, quae Ministeria vocant, in Charta Willelmi Abbatis S. Dionysii ann. 1174. apud Doubletum pag. 183. Ministeria domus ejusdem Monasterii, pag. 508. In Concil. Lateranensi ann. 1179. can. 3: Minora Ministeria dicuntur Decanatus, Archidiaconatus, et alia quae animarum curam habent annexam. Hinc

Ministerium Silvae, Illius custodia. Chartul. Celsinian. ch. 893: Tradiderunt lesdam ferri picisque, quae exigebatur in foro Celsiniensi; sed et Ministerium silvae, quae vocatur Bornus.

Ministerium Amittere, pro ab Officio amoveri, Gall. Perdre sa charge. Additio 4. ad Capitul. § 116: Quicunque Vicarii, vel alii Ministri Comitum tributum quod inferenda vocatur majoris pretii a populo exigere praesumpserit...... his quibus hoc tulit cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum componat, et Ministerium amittat. Capitul. Ludovici II. Imp. tit. 4. § 4: Similiter eorum (Comitum) ministri, si aliquem dimiserint, et proprium et Ministerium perdant.

A Latio igitur hauserunt Franci nostri vocem Mestier, quam primitus Aulae Regiae ministris majoribus, postea quibusvis artificibus attribuerunt. Hinc Provincialibus artifices etiamnum Menesteiraux vocantur. Aimoinus lib. 4. de Miracul. S. Benedicti cap. 33: In idem rus advenerat altera muliercula quae textricis fungebatur officio.... Haec habebat cooperatricem, quae ejusdem erat Ministerii. Galli dicerent, qui estoit de même métier. Charta ann. 1226. ex minori Chartular. S. Victoris Massil. fol. 106: In quo (consilio) Potestas major et sanior pars Consiliariorum et Capitum Ministeriorum presentes aderant. Occurrit praeterea in Litteris Johannis Reg. Franc. ann. 1360. tom. 3. Ordinat pag. 446. Le Roman de Garin MS.: Li Rois donra ses Mestiers à servir. Alibi: Braconier mestre en fist li Rois Pepin, Les chiens li baille; cil volentiers les prist, Li Dus Gilbert richement en servi Celui Mestier, li Rois li retoli, Fauconnier mestre de ses oisiax en fist., MS.: Mar serez mais en ma cort Despansiers, Je vous donray assez autres Mestiers. In Statuto pro Hospitio Regis Philippi Magni ann. 1317: Les Mestiers jurront que ils tiendront sans enfraindre cette Ordonnance. Et mox: Par cette Ordonnance li Rois n'entend pas à nuls de ses Mestiers ou de ses Officiers qui sont à lui, donner congé, etc. Atque hinc capienda Mesterii vox in Charta Odonis Abb. S. Dionys. ann. 1230. quam Gallandus in tract. de Franco alodio pag. 351. non percepit: Matthaeus dicebat se esse Cambellanum Abbatis B. Dionysii de jure Mesterii quod tenet in feodum ab Abbate S. Dionysii, etc.

Neque res est omnino insolens, Mesterium seu officium titulo feudi concessum ; praeter allatum enim exemplum, occurrit in Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 707: Ratione Mesteriorum quae habemus feodaliter in Abbatia S. Vandregesilli. Ejusdem notionis quod legitur in primo apographo Tabularii ejusdem Monast. fol. 417: Litera Roberti Pepin et Matillidis uxoris suae qui vendiderunt nobis quidquid habebant in domo nostra ratione cujusdam Mesterii. Vox Italis etiam nota. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1272. apud Murator. tom. 8. col. 1235: Dominus Stoldus..... de civitate Florentiae, factus fuit Potestas Reginorum per artes civitatis Reginorum, sive per societates Mesteriorum. Chron. Parmense ad ann. 1387. apud eumdem tom. 9. col. 812: Mesteria et artes civitatis Parmae, etc. Legitima et honesta Mesteria, in Charta Massil. ann. 1244.

Mesterius, Eadem notione. Chron. Parmense ad ann. 1279. apud Murator. tom. 9. col. 791: Omnes Mesterii de Parma a majore usque ad minorem iverunt ad dictam figuram cum palleis et canellis.

Mesterum, in Charta Eduardi III. Reg. Angl. ann. 1331. apud Rymer. tom. 4. pag. 496: Cum Johannes Kempe... textor pannorum laneorum, infra regnum nostrum Angliae causa Mesteri sui inibi exercendi, et illos, qui inde addiscere voluerint, instruendi et informandi, accesserit moraturus, et quosdam homines et servientes, et apprenticios de Mestero illo secum adduxerit, etc. Vide eumdem Rymer. tom. 5. pag. 246.

Ministeriorum Capita, Gallice Chefs de métiers. Charta ann. 1251. ex Schedis Pr. de Mazaugues: Quod universo Consilio tam generali, quam Capitum Ministeriorum Arelatis ad sonum campanae in aulam palatii Communis Arelatis more solito congregato. Nullibi vero fusius describuntur quae ad Ministeriorum Capita spectabant quam in Statutis Massil. praesertim cap. 10. lib. 1. cui titulus: De Capitibus Ministeriorum eligendis. Centum quotannis inter artifices probatos seligebantur viri, quibus licitum erat ad sonum campanae conveniendi ut de negotiis civitatis tractarent. Exinde quod ipsis melius visum fuerat Rectori peragendum deferebant. Discordias civium sedare, scandala coercere tenebantur ex solemni juramento. Consule, si placet, Statuta laudata. Non minoris dignitatis erant qui eodem nomine donabantur apud Arelatenses. Iis proprium fuit sigillum quod nobis exhibet Petrus Saxius in Pontificio Arelat. pag. 276. in cujus parte altera effictus leo cum hac inscriptione: Nobilis inprimis dici solet ira leonis: in altera vero urbs Arelate conspicitur cum hisce characteribus: Urbs Arelatensis est hostibus hostis et ensis. Urbis Arelates sigillum est; quod vero indicandum erat, exhibet Saxius ibidem pag. 277. cum hac inscriptione: Capita Mistiorum, contracte pro Misteriorum.

Ministerii Introitus, Quod ab artificibus aliquam artem ineuntibus exsolvitur, Gall. Droit d'entrée de métier. Privilegia concessa a Philippo Aug. ann. 1204. Textoribus Stampens. apud D. Fleureau Hist. Blesens. cap. 29. pag. 133: Quittavimus omnes textores... tam de collecta quam de omni demanda et introitu Ministerii.

Ministerium, Beneficii seu feudi species, quae sub certi obsequii ac servitii conditione concedebatur. Lambertus Ardensis pag. 176: Cum Arnoldus Markiniensis terram, quae in Ministerio, sive in Castellaria Brugensium... sibi a Balduino sororio suo jam mortuo exciderant, et contigerant, etc. Charta Eustachii Comitis Bononiensis ann. 1122: Terram quam B. Bertinus infra Ministerium de Merk possidet. Alia Philippi Marchionis Namurcensis ann. 1210: Cum calumniaret quandam terram juxta mare sitam in Castellania Gandensi sub Ministerio de Hulst. Charta Theodorici Comitis Flandriae ann. 1147. in Tabulario Monast. S. Bertini: Et quoniam Ministeriales villarum S. Bertini multas et magnas injustitias saepius in suis Ministeriis faciunt, homines Sancti depraedando contra voluntatem Monachi procurationem villae habentis, et sine judicio scabinorum coactas petitiones faciendo, et plusquam decimum nummum de placitis quae ad Abbatem pertinent Ecclesiae violenter auferendo, etc. Mox: Eam legem de caeteris Ministerialibus Ecclesiae tenendam auctorizamus, ut scilicet nullus eorum vel per haereditariam successionem vel in feodum habeat suum Ministerium, nec alio modo quam Abbati vel Ecclesiae dare placuerit, et Ministerialis de Peparingehen decimum nummum tantum secundum praefatam conventionem de placitis jure suo accipiat. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 590: Portionem de Ecclesia S. Mariae in Asiniano infra Ministerium de Ulmo... et in fundo Toreliano infra Ministerium de Clenti. Hist. Beccensis Monast. MS. pag. 486: Concessit in perpetuam eleemosynam... in Ministerio de Strutart totum campum de Willernilla. Mestiers vocant Flandrenses, apud quos nota quatuor Flandriae Ministeria, les quatre Mestiers de Flandres. Ita

Ministerium accipitur pro Vicaria, seu districtu Vicarii, in Tabulario Conchensi in Ruthenis, Ch. 11: Similiter in alio loco in pago Artintia, in Ministerio Acteracense cedo villa mea, etc. Infra: Similiter in alio loco in pago Arvernico, in Ministerio Cartladense in vicaria Arpajonense haec est villa mea quae vocatur, etc. Ch. 111: Et sunt ipsas vineas in pago Ruthenico, Ministerio Dunense, in loco quem dicunt Vermecalme. Quod vero ministerium hoc loco, in Ch. 112. Vicaria appellatur: Et ipsa vinea in pago Ruthenico, in Vicaria Dunense, in loco qui dicitur Vermecalme. Occurrit passim in hoc Tabulario.

Ministerium, Villa, praedium rusticum. Constitutio Ansegisi saec. 4. Bened. part. 1. pag. 640: De Ministerio Rosontione fabarum modios tres, pisorum modios quinque.

Ministerium Decimae, Idem videtur quod Ministerialitas 2. Charta apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 555: Dimitto etiam hoc quod in terra de Jusgul habebam, id est, accipiebam decimam et retinebam meum retrodecimum, dimitto Ministerium hujus decimae, et dimitto retrodecimum.