Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINO

MINO, (MINARE) Papias: Minare, ducere de loco ad locum, promovere. Ebrardus in Graecismo c. 15: Pastor oves baculo Minat: lupus ore Minatur. Statuta Canon. Regul. apud R. Duellium tom. 1. Miscel. pag. 88. ubi de ordine praelati in processionibus: Summus solus eat retro, reliquos quasi Minet. Verbum insolens Latinis auribus, ait Erasmus in cap. 3. Actor. tametsi eo usus Festus, vel sane Paulus ejus abbreviator in Agere, et Agasones. Victor Utic. lib. 2: Omnisque illa beatorum turba, expellentibus quibusdam AEthiopibus, Minata est foras. Infra: A Mauris crudeliter Minabantur. Utuntur praeterea aliquot e veteribus ac recentioribus, Apuleius lib. 3. vetus Interpres Juvenal. Sat. 6. Auctor vulgatae versionis Esaiae cap. 11. Hierem. cap. 31. Thren. 3. lib. 1. et 4. Reg. Act. Apost. cap. 18. Gregorius Magnus lib. 1. Dialog. cap. 2. Lex Burgundionum tit. 23. § 3. Pactus Legis Salicae tit. 50. Lex Salica tit. 10. § 9. Decretio Childeberti Regis cap. 7. Lex Ripuar. tit. 70. § 5. tit. 82. § 2. Lex Longob. lib. 1. tit. 23. § 2. 6. lib. 2. tit. 11. § 4. Roth. 351. Liutpr. 85. 120. (6, 32. 67.) Adde chart. Longob. ann. 736. apud Brunet. tom. 1. pag. 489. et 490. Braulio Caesaraugustan. in Vita S. AEmiliani cap. 1. Anastasius in Hist. Eccl. pag. 97. Petr. Damian. in Vita S. Romualdi n. 62. Caesarius lib. 5. Miracul. cap. 48. lib. 6. cap. 2. lib. 9. cap. 48. Ditmarus pag. 88. Ordericus Vital. pag. 538. 546. 701. 807. 860. Fulcherius Carnot. lib. 1. Histor. Hieros. cap. 19. Liber. Mirac. S. Bertini cap. 7. 17. Histor. Archiep. Bremensium ann. 1171. Joan. Mon. in Vita S. Odonis Abbat. Cluniac. lib. 2. pag. 37. Idem Odo lib. 3. Collat. 34. Arnulfus Lexoviens. et alii non pauci.

Minare Vestigium. Pactus Legis Salicae tit. 40. Edit. Eccardi: Si quis bovem aut caballum, sive quodlibet animal in furto perdiderit, et ejusdem vestigia sequitur, et id consecutus fuerit usque in tertia nocte, etc. Cujus articuli titulus est: De vestigio Minando, hoc est, inquit idem Eccardus, de persecutione vestigii, quod ducit ad animal amissum.

Minare, Expellere, ejicere. Jac. de Vitriaco Hist. Orient. lib. 3. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 297: Omnia autem prostibula, et eos qui tabernas ad potandum frequentabant..... ab exercitu Christi Minabat.