Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINO

MINO,³ (MINARE) Cuniculos facere, Miner. Vox passim hac notione recepta: a minis forte, seu fodinis, quod qui in iis operantur ut metalla eruant, fossas subterraneas conficiant. Quomodo autem olim ejusmodi cuniculi fierent, docent in primis Albert. Aquensis lib. 2. cap. 36. Guill. Tyrius lib. 3. cap. 10. lib. 12. cap. 11. Gruellus in Historia Arthuri Ducis Britanniae, Dux Clivensis in Tacticis vernaculis pag. 57. 119. et alii passim ex nostris Historicis. Willem. Brito lib. 7. Philipp.: ....... Certantque Minare Arte sibi nota latus et fundamina turris, Parmis protecti, ne forte ruens super illos Missilium posset retropellere turbo cavantes, Donec visceribus muri latuere cavati, Truncis suppositis, subito ne corruat in se Pendula pars muri, pariens sibi damna virisque, Queis simul incisum satis est, supponitur ignis, Et fugiunt ad tuta viri, ruit Illion ingens, Ingentemque ruens strepitum facit, etc. Willelm. de Podiolaurentii cap. 43: Incipientes Minare instar talparum, conantur invadere civitatem.