Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINO

MINO,⁴ (MINARE) Fodinam aperire. Charta Gauch. de Joviniaco ann. 1211. in Chartul. Pontiniac. ch. 67: Facient de praedictis duabus partibus (nemoris) quicquid voluerint extirpando, Minando, arando, metendo, etc. Alia Erardi de Brena ann. 1269. ibid. ch. 84: En ce bois nus ne puet .... ne cuillir herbe, ne fuile, ne Miner en nus tams. Vide supra Mina 1. et mox Minaria.

Minarii, Fossores cunicularii, apud Rigordum ann. 1189. 1190. et Will. Armoricum ann. 1202. Will. Brito lib. 2: .... Sub eisque secare Minarius instat, etc.

Minores, Eadem notione, apud Fulcher. Carnot. lib. 2. cap. 39. Mineors, apud Willharduinum 186. Vide ibi Gloss.