Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINUS

MINUS, pro Nimium. Spicileg. Fontanell. MS. pag. 171: Certus ei (recipiendo in novitium) usque ad quem venisse debeat dabitur terminus non Minus remotus.

Minus Valere apud Hispanos, Valer menos, dicuntur qui minorantur fide, qui nota aliqua infamiae notantur: ut sunt ii qui quod homagia se facturos promiserunt, non adimplent: qui se per curiam dedixerunt, generaliter infames. Vide Leges Alfonsinas part. 7. tit. 6. et Menoscabare.