Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MISERATIO

MISERATIO, Graec. οἰϰτιρμός. Rufinus Presb. in Psal. 50: Misericordiae virtus inseparabiliter in Deo est: cum autem ex hac misericordia nobis aliqua beneficia tribuuntur, Miserationes dicuntur. Charta Guillelmi Archiepiscopi Dom. Parteniacensis ann. 1169. ex Tabulario Absiensi fol. 26: Dono eisdem et concedo in eleemosynam terras et talleas earum, et quidquid mei juris est in eis quas habitatores Absiae acquisierunt, vel acquisituri sunt in cunctis feodis meis, excepto quod si propter acquisitionem terrarum amodo acquirendarum alicujus feodati mei servitia amiserim, Abbas Absiae inde Miserationem meam expostulet. Vide Merces.