Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MISERIA

MISERIA, Commiseratio. Chron. Mauriniac. ubi de morte Philippi filii Ludovici Grossi: Animis omnium nescio si dicam Miseriam vel misericordiam ingerebant, et doloribus augmentabant fomenta. Miracula B. Martini apud Baluz. tom. 7. Miscellan. pag. 170: Patiebatur autem in natibus. Erat igitur videre Miseria. Galli diceremus: C'étoit pitié de le voir. Vide Merces.