Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MISSA

MISSA,³ pro Missione, seu dimissione, ἄφεσις, quomodo accessa maris, pro accessione, apud Servium in 1. AEneid. et Itinerario Hierosol. Sposita, et Exposita, pro expositione, apud Interpretem Novellarum: Ulta apud Ovidium, pro ultione: Remissa, pro remissione, apud Tertullianum et S. Cyprianum: Confessa, pro confessione, etc. Vide Criticum Arnobianum Meursii lib. 4. cap. 10. Vox vero missa, pro missione seu remissione, occurrit apud Suetonium in Caligula cap. 25. et in leg. 3. Cod. Th. de Proximis, (6, 26.) etc. Cassianus lib. 2. de Coenob. Instit. cap. 7: Finito Psalmo, non statim ad incurvationem genuum corruunt, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito Psalmo, in orationem procumbere festinamus, ad celeritatem Missae quantocius properantes. Cap. 13: Quare post Missam nocturnam dormire non oporteat. Cap. 14: Post orationum Missam unusquisque ad suam cellam redeat. Lib. 3. cap. 5: Missa Canonica celebrata, usque ad lucem post haec vigilias extendunt. Cap. 7: Is qui in Tertia, Sexta vel Nona, priusquam Psalmus coeptus finiatur, ad orationem non occurrerit, ulterius oratorium introire non audet, nec semetipsum admiscere psallentibus: sed congregationis Missam, stans prae foribus praestolatur, donec egredientibus cunctis submissa in terram poenitentia, negligentiae suae vel tarditatis impetret veniam. (Ubi missa, est dimissio Fratrum peracto officio.) Cap. 8: Post vigiliarum Missam. His igitur locis missa fieri dicitur, cum populus ab Ecclesia dimittur, peracto officio, his verbis quae adhuc obtinent, Ite, Missa est, id est, Missio vobis indicitur. Nam, ut ait Avitus Viennensis Epist. 1. in Ecclesiis, Palatiisque, sive Praetoriis, Missa fieri pronuntiatur, cum populus ab observatione dimittitur. Sane ejusmodi missas etiam in Palatiis indictas ac pronuntiatas testatur Luithprandus lib. 5. cap. 9. ubi de Palatio CP.: Moris itaque est, hoc post matutinum diluculum mox omnibus patere; post tertiam vero diei horam, emissis omnibus, dato signo, quod est Mis, usque in horam nonam cunctis aditum prohibere. Ad hunc etiam morem referenda quae habet Chronicon Alexandrinum anno 5. Justiniani pag. 780: Καὶ ϰαθῆλθεν αὐτὸς ἐϰ τοῦ ἱππιϰοῦ ὁ Βασιλεὺς, ϰαὶ ἔδωϰεν εὐθέως μίσσας τοῖς τοῦ παλατίου, ϰαὶ λέγει τοῖς συγϰλητιϰοῖς, Ἀπέλθετε ἕϰαστος φυλάξειν τὸν οἶϰον αὐτοῦ. Vide Glossar. mediae Graecit. in Μίσσα col. 937.