Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MISSA

MISSA,⁴ Incruentum Christianorum sacrificium, in quo Christi Corpus conficitur: qua notione vox haec usurpata fere semper a Romana Ecclesia, ut observatum a Baronio ann. 34. n. 60. et aliis. De vocabuli origine variae sunt Scriptorum sententiae. Hanc enim quidam, ut idem Baronius, ab Hebraeo Missah, id est, oblatio, arcessunt: alii a mittendo, quod nos mittat ad Deum, ut est apud Alcuinum de Divinis offic. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 2. Rupertum lib. 2. cap. 23. etc. Huc etiam spectat quod scribit Gaufredus in Epist. 34. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 333: Hoc autem sacrosanctum altaris mysterium iccirco Missa dicitur, quia ad placitationem et solutionem inimicitiarum quae erant inter Deum et homines sola valens et idonea missio est. Alii rursum a missu, i. ferculo, vel a Mittere, quae vox est sacrificiorum, ut Scholiastes Bedanae Historiae Saxonicae pag. 4. Verum missis ejusmodi et similibus conjecturis, constans est et recepta ab omnibus viris eruditis, Bellarmino, Casaubono exercit. 16. in Baron. Scaligero, Card. Bona, et aliis, eorumdem Alcuini, Honorii Augustod. lib. 1. cap. 91. Isidori lib. 6. Orig. cap. 19. Beleti cap. 34. etc. sententia, scribentium Missam dictam a Missa Catechumenorum, ea scilicet parte sacrae Liturgiae, in qua finita concione, et Epistolae ac Evangelii lectione, Catechumeni exire jubebantur, Diacono dicente, Ite, Missa est, i. excedite: quomodo hanc vocem acceptam innuimus in Missa 3. Neque enim Catechumenis licebat interesse sacris mysteriis, ut infra observabitur. Kero Monachus: Missas, santa, quia mittitur populus. Papias: Missa tempore sacrificii est, quando Catecumini foras mittuntur, clamante Levita, Si quis Catecuminus remansit, exeat foras: et inde Missa, quia Sacramentis altaris interesse non possunt, quia nondum regenerati sunt. Cum vero in sacris quibusvis Liturgiis, iis finitis, missae, seu ἀφέσεις fierent, inde accidit, ut

Missa, pro quovis Ecclesiastico officio, quod in aedibus sacris peragebatur, interdum sumitur: vel, ut censet Card. Bona lib. 1. cap. 2. n. 3. pro Lectione. S. Caesarius in Regula ad Monachos cap. 20: Vigilias, a mense Octobri usque ad Pascha, duos nocturnos faciunt, et 3. Missas. Ab una Missa legat Frater folia tria, et orate. Cap. 21: Omni Dominica 6. Missas facite. Prima Missa semper Resurrectio legatur, dum Resurrectio legitur, nullus sedeat... Perfectis Missis dicite matutinos. Regula S. Aureliani Episc. cap. ult. de Ordine psallendi: Post dictos (Nocturnos) quia noctes crescunt, facite ad librum Missas sex: unus Frater legat paginas aut tres aut 4. quomodo mensura fuerit libri,....... et sic impletis Missis, dicite matutinarios Canonicos, etc. Idem Aurelianus: In Natale Dom. et in Epiphania tertia hora surgite: dicite unum nocturnum, et facite sex Missas de Isaia Propheta. Iterum dicite secundum nocturnum, et legantur aliae sex (nempe Missae) de Evangelio....... In Martyrum festivitatibus tres aut 4. Missae fiant. Primam Missam de Evangelio legite, reliquas de passionibus Martyrum. Passim ibi. S. Isidorus in Regula cap. 7: In quotidianis officiis vigiliarum primum tres Psalmi Canonici recitandi sunt, deinde 3. Missae psalmorum, quarta canticorum, quinta matutinorum officiorum. In Dominicis vero diebus, vel festivitatibus Martyrum, solemnitatis causa singulae addantur Missae. Regula S. Fructuosi cap. 3: Sabbatorum vero et Dominicarum noctium curriculis, seno Missarum superadjecto officio, senis etiam Missis vigiliae cum senis responsoriis celebrentur: ut Resurrectionis Dominicae solennitas ampliori officiorum psalmodia magis honoretur, quod et praecipuarum festivitate Missarum praecedente nocte competenter officiorum genere de qualibet solennitate semper est celebrandum. S. Aurelianus in Regula ad Virgines cap. 38: Missae de Apostolo fiant. Cap. 40: Sexta feria per nocturnos duae feriae fiant in aestate, in hieme tres.... Post celebratos secundos nocturnos, quia noctes crescunt, quotidie ad librum facite Missas tres, etc. Capitul. Ordin. Cisterc. ann. 1191. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1271: Ad Missas matutinales dicatur totum neuma in fine responsorii. Vide Haeftenum lib. 7. Disq. monast. tract. 8. Disquisit. 5.

Eadem notione, pro lectione nimirum, accipiendus videtur Canon. 15. inter Hibernenses apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 8: Qui non occurrerit ad consummationem, canat viii. in ordine psalmos. Si excitatus veniat post Missam, quidquid cantaverunt, replicet ex ordine, fratres. Si vero ad secundam venerit, coena careat.

Missale Officium, pro Officio praesertim matutinali, in Gestis Aldrici Episc. Cenoman. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 49: Constituit etiam ut jam dicti Canonici pleniter et decenter venirent.... ad vesperas et vigilias jam dictae festivitatis et dedicationis Domini Salvatoris et ipsius monasterii Ecclesiae, in qua tam vespertinale quam et matutinale seu Missale officium dedicationis Ecclesiae.... agatur.

Missa, interdum pro dimissione a quovis Ecclesiastico officio sumi videtur apud Cassianum lib. 2. Instit. cap. 13: Quare post Missam nocturnam dormire non oporteat. Cap. 15: Post orationum Missam unusquisque ad suam cellulam redeat. Regula S. Benedicti cap. 17: Post expletionem vero 3. psalmorum recitetur lectio una, versus, et Kyrie eleison, et Missae fiant. Quanquam non desunt qui his locis quodvis divinum officium intelligi volunt.

Missa, pro ea Liturgiae parte, in qua Corpus Christi conficitur, usurpata legitur, etiam apud veteres Scriptores. S. Ambrosius Epist. 33: Ego mansi in munere, Missam facere coepi, dum offero, raptum cognovi Castulum quendam, etc. Caesarius Arelat. Episcopus Homil. 12: Si diligenter attenderitis, cognoscetis quod non tunc fiunt Missae, quando divinae lectiones in Ecclesia recitantur: sed quando munera offeruntur, et Corpus vel Sanguis Domini consecratur. Nam Lectiones sive Propheticas, sive Apostolicas, sive Evangelicas, etiam in domibus vestris aut ipsi legere, aut alios legentes audire potestis. Consecrationem vero Corporis et Sanguinis Christi, non alibi nisi in Domo Dei audire, vel videre poteritis. Ideo qui vult Missas ad integrum cum lucro animae suae celebrare, usquequo Oratio Dominica dicatur, et benedictio populo detur, humiliato corpore, et compuncto corde se debet in Ecclesia tenere. Missae autem nomen pro sacrosancti sacrificii Liturgia usurpatum a Pio, qui vixit ann. 166. et Cornelio PP. qui ann. 254. in Epistolis, Supposititias illas probat D. Coustant in Appendice tomi 1. Epist. Rom. Pontif. pag. 17. et seqq. atque adeo a S. Ambrosio Epist. 13. et Serm. 34. S. Augustino Serm. de Temp. 91. 237. et aliis quos laudant Cardd. Baronius, Bona, etc.

Pressius iterum vox Missa accipitur pro ea Liturgiae parte, quae dimissionem Catechumenorum excipit, in Ordine officii Gotthici tom. 3. Concil. Hispan. pag. 265. Unde iterum firmatur vocis origo: Quae deinceps fiunt, magis huic sacrificio propria censentur, quod ab hoc loco cum quibusdam orationibus inchoatur, quarum prima nomen Missae sortitur; eam vero praecedit, Dominus sit semper vobiscum.

Missam celebrare, nisi ciborum prius facta coctione, vetant Statuta Mss. S. Flori fol. 34: Nullus, nisi in nocte dormierit et digestione non celebrata, celebrare praesumat, qui non intelligitur esse jejunus. Sed si digestio celebrata sit, quamvis dormitio nulla praecesserit, licite poterit celebrare: sed et licet dormitio praecesserit, si tamen digestio celebrata non sit, celebrare non licet.

Missas aliquando cum oleo, loco cerae, celebratas testatur Charta Will. archiep. Rem. ann. 1198. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 62: Attendentes necessitatem monasterii de Joyaco.... dedimus eis in eleemosynam perpetuam centum solidos Pruvinenses.... ea utique ratione, quod Missas privatas, quas cum oleo celebrabant, cum cera deinceps celebrabunt.

Missas Facere, Sacram Liturgiam celebrare, quod qui sacram Liturgiam peragit, Missam faciat, id est, Catechumenos ab ea dimittat. Ita passim usurpant Scriptores, S. Ambrosius Epist. 33. ad Marcellinam, S. Gregorius M. lib. 4. Epist. 34. Theodorus Cantuar. in Poenitentiali cap. 2. Messianus in Vita S. Caesarii Arelat. pag. 253. Stephanus PP. apud Doubletum pag. 449. Concilium Toletan. VII. can. 3. Aurelian IV. can. 5. 6. 8. Capitul. ann. 789. cap. 9. Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 196. 272. Vita S. Pamphili Epi. Salmon. num. 2. etc. Anastasius in Constantino PP. pag. 65: Die vero Dominico Missas Imperatori fecit. In Hadriano pag. 108: In Ecclesia B. Pauli Apostoli Missas eidem Regi fecit. Formula loquendi nostris familiaris, Dire la Messe à quelqu'un. Vide tom. 5. Canisii pag. 737. Vocem facere in rebus sacris usurpasse veteres, notum ex Nonio Marcello, et aliis. Vide Goarum ad Eucholog. pag. 122.

Missas Agere, in lib. 1. Sacram. Eccl. Romanae cap. 75. apud Victorem Uticensem lib. 2. de Persecut. Vand. pag. 19. Flodoard. lib. 2. Hist. Rem. cap. 13. Walafrid. Strab. de Vita S. Galli cap. 26. etc.

Missas Agere vel tractare, apud Victorem Uticensem lib. 2. de Persecut. Vandal. initio.

Missam Amittere, Phrasis Gallica, Perdre la Messe, huic non adesse. Epistola encyclica monachorum Burgidol. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 517: Per totam hebdomadam cum Missam quotidie audisset, quam nullo modo amittere volebat.

Missas Dicere, Gregorio Turon. l. 9. c. 20.

Missas Reddere, dicitur Episcopus, cum in ecclesia quae interdicta fuerat, sacram Liturgiam celebrare rursus permittit. Annal. vett. Mutin. ad ann. 1249. apud Murator. tom. 11. col. 63: Et die praedicta redditae fuerunt Missae Communi Mutinae, quia tum civitas Mutinae erat interdicta.

Missas Tenere, in Relatione Joannis et Epiphanii Presbyteri Thessalonicensis, inter Epistolas Hormisdae PP.: Statuerunt omnes in unum Episcopi, ne quis Missas foras civitatem teneret. Utitur etiam Concilium Agathense can. 21. Braccarense I. ann. 563. cap. 16. Regula S. Benedicti cap. 67. Lambertus in Vita S. Heriberti Archiep. Colon. n. 13. 25. etc. Missas tenere, interdum est iis interesse, eas audire, in eodem Concil. Agath. can. 47. et Braccar. can. 16. Missas tractare, in Concilio Autissiodor. can. 19.

Missas Consecrare, apud Gregorium Turon. de Vitis Patrum cap. 6: Nunc ejus Clerici concinant, qui consecrant Missas.

Missas Celebrare, in Poenitentiali Theodori cap. 2. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 219. 371: Ut omnis Presbyter Missam ordine Romano cum sandaliis celebret. Anastasius in S. Zephirino PP. et alii passim. Radulfus de Diceto ann. 715: Gregorius PP. secundus hic constituit ut quadragesimali tempore jejunium, Missarumque celebritas fieret, quod ante eum non erat. Adde Caesarii Arelat. ex Homilia 12. locum supra allatum, Vigilium PP. Epist. 2. cap. 4. et Concilium Matiscon. II. can. 6.

Missas celebrare in altari in quo eadem die Episcopus celebravit, prohibentur sacerdotes in Statutis MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280. et alibi passim.

Eodem verbo celebrandi utuntur interdum Scriptores cum de laicis agunt. Gregorius Turon. lib. 1. de Glor. Mart. cap. 75. ubi de Sigismundo Rege: Si qui nunc frigoritici in ejus honore Missas devote celebrent. Lib. de Glor. Conf. cap. 65. ubi de muliere quae Celebrans quotidie Missarum solemnia, et offerens oblationem pro anima viri.

Interdum pro eas audire, iis interesse; quod pluribus probat Pagius tom. 4. pag. 719. quem consule.

Missas Cantare, passim, et locis indicatis a Steph. Baluzio in Notis ad Capitular. pag. 1168.

De privatis Missis frequens haec formula. S. Willelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 86: Sacerdos si privatam Missam cantare voluerit, innuit Converso cum signo Crucis, quod est signum cantandae Missae.

Missam Committere alicui vice sua celebrandam. Stat. Mss. S. Vict. Paris. part. 2. cap. 5: Si autem intra septimanam suam (hebdomadarius) coeperit infirmari, aut etiam si minuatur, ipsemet per singulos dies committat Missam.

Missas Decantare, apud Frotharium Tullens. Episc. Epist. 2.

Missas Dare, quod Missiones Catechumenis dentur in sacra Liturgia. Anastasius Bibl. in Hist. de Exilio S. Martini PP.: Porro dominico die datis Missis in praedicta sancta Dei Ecclesia, etc.

Missas Legere, apud Cosmam Pragens. in Chronico Aulae Regiae cap. 8. Vide Card. Bona lib. 1. cap. 13. num. 5.

Celebrare. Charta Henr. dom. Rottenburg. tom. 4. Sept. Act. SS. pag. 728. col. 2: In festo vero sancti illius in cujus honorem ecclesia consecrata est, Missam legere possunt de sancto illo,..... et sacerdoti hanc Missam legenti cunctis diebus mensura vini in meliorationem pensionis suae detur.

Missam Revocare, Reddere expletam. Vide, Revocare.

Missas Spectare, pro iis interesse, apud Gregor. Turon. lib. 8. Hist. cap. 7. et 31. lib. 9. cap. 10. lib. 10. cap. 8. et in lib. 3. de Miraculis S. Martini cap. 19. Concil. Aurelian. can. 29. prohibetur, ne quis sacrificia Missarum cum armis pertinentibus ad bellorum usum spectet.

Missa, pro festo Sancti alicujus, quod in eo Missa solennis peragatur: unde forte, inquit Vadianus, Germani Mestag, seu Missas, nundinas appellant, quod in festis principalibus indici et celebrari ob populi frequentiam soleant. Charta Dagoberti Regis Franc. apud Doubletum lib. 3. cap. 3: Cognoscat sollicitudo et prudentia vestra, qualiter volumus et constituimus in honore domini et gloriosi patroni nostri Dionysii mercatum constituendo ad Missas ipsa quae evenit septimo Idus Octobris semel in anno, etc. Vetus Poenitentiale MS.: Tres Quadragesimas jejunet, unam ante Natale Domini 2. ante Pascha 3. ante Missam S. Johannis. Et si totam Quadragesimam ante Missam S. Johannis implere non possit, post Missam impleat. Ita missam pro festo alicujus Sancti licet passim observare apud Scriptores. Missa luminum, pro festo Purificationis, apud Gretserum in Muricibus Christianis pag. 117. Missa S. Martini, apud Chrodegangum in Regula Canonic. cap. ult. 2. Edit. in Vita Ludovici Pii ann. 801. 829. 832. 833. 834. 835. apud Eginhard. Epist. 23. in Edicto Pistensi cap. 8. 10. 15. in Annalib. Franc. Bertinianis ann. 828. 829. 831. 866. in Donat. Ecclesiae Salisburg. cap. 3. in Legibus Edgari Regis Angl. cap. 3. in Canonibus ejusdem Regis cap. 10. apud Beslium in Comitib. Pictav. pag. 240. Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 169. Missa S. Martini hyemalis, in Capitulari de villis cap. 15. etc. Missa S. Andreae, in Capitulari de villis cap. 15. in Capitulari ann. 823. cap. 20. et apud Continuatorem Aimoini cap. 36. 40. Missa S. Juliani, in Charta ann. 892. apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1522. Missa S. Anthimi, in Annal. Bened. tom. 2. pag. 330. Missa S. Philiberti, in Ch. Caroli C. apud Sanjul. in Tornutio pag. 510. Missa S. Michaelis, apud Cathwlfum in Epist. ad Carolum M. Missa Domnae Batildae, apud Adalard. in Stat. Corb. lib. 1. cap. 2. Missa S. Joannis, apud Nicolaum PP. Epist. 27. Nithardum lib. 2. in Leg. Longob. lib. 1. tit. 25. § 75. Pippin. 43. in Capit. Caroli M. ad Legem Bajwar. tit. 2. cap. 2. in Capitul. lib. 4. Append. 2. cap. 15. lib. 5. cap. 136 207. in Capitul. Caroli C. tit. 7. apud Adhemarum ann. 823. Reginonem lib. 2. cap. 247. etc. Missa S. Joannis ante Portam Latinam, apud Honorium Augustod. lib. 3. cap. 160. Missa S. Petri, in Tabul. Bellilocensi num. 162. et in Legibus Saxonicis Edgari Regis cap. 4. Missa S. Dionysii, in Charta Caroli M. apud Doubletum pag. 709. Missa S. Remigii, in Synodo Pistensi cap. 3. in Edicto Pistensi cap. 23. 31. apud Chrodegangum Metensem in Regula Canonic. cap. ult. 2. Edit. et Hincmarum in Epist. ad Carolum Regem Missa S. Bonifacii, in Libello supplice Monachorum Fuldensium porrecto Carolo M. § 14. et in Tradit. Fuldens. lib. 2. trad. 143. Missa S. Benedicti, apud Perardum in Burgundicis pag. 44. Missa S. Galli, in Chartis Alamannicis Goldasti n. 75. Missa S. Zenonis, in Charta ann. 922. apud Ughellum in Episcopis Veronensib. Missa S. Bavonis, apud Eginhardum Epist. 24. Missa S. Mauricii, in Tabulario Vindocinensi Thuano Ch. 18. Missa S. Bartholomaei, apud Eadmerum in Vita sancti Guthlaci cap. 32. Missa SS. Primi et Feliciani, in Tabulario Belli-loci.

Ita Saxones vocem hanc usurpasse constat ex Canonibus Saxonicis Edgari Regis Angl. cap. 54. et ejusdem Legibus cap. 3. et Legibus Canuti cap. 10. ubi Petresmaessan, est Missa seu festum S. Petri, et Martinesmaessan, festum S. Martini. Occurrit praeterea non semel in Kalendario Runico, quod edidit Olaus Wormius in Fastis Danicis. Vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 278. Sed et inde Germanis, Missae nomen nundinis publicis, quae ad alicujus Sancti festum vel Ecclesiam celebrari solent: verbi gratia Francfurtermisse, Strasburger-misse, idem valet ac Francofordienses et Argentoratenses nundinae. Vide Gretserum in Muricibus Christianis pag. 75.

Missa Adventitia, Eadem quae votiva. Epitome Constit. Eccl. Valent. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 171: Inter alia agens de ordine qui circa celebrationem Missarum, tam beneficiorum in ecclesia fundatorum... quam etiam votivarum, et ut dicunt, Adventitiarum, haberi debet.

Missa de Aguinaldo. Concilium Mexicanum ann. 1585. inter Hispan. tom. 4. pag. 356: Missae vero quas Hispanice de Aguinaldo vocant antequam dies illuxerit, ne celebrentur. Aguinaldo Hispanis idem quod Strenae, Gall. Etrennes. Sic autem dicta haec Missa videtur, quod summo mane, quasi diei primitiae, Deo offerretur.

Missa Alta, Solemnis cum cantu. Charta ann. 1377. apud Rymer. tom. 7. pag. 159: Usque summum altare ad Altam Missam celebrandam accesserunt.

Missa Ambrosiana, qua utitur Ecclesia Mediolanensis, fuit a S. Ambrosio instituta, ut auctor est Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 22. De ea fuse egit Cardinalis Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 10. Vel, ut rectius dicam, certis ritibus perfecta. Vide P. le Brun tom. 2. pag. 170.

Missa Animarum, quae cantatur pro defunctis, in Vita B. Mathildis Reginae num. 9. 10. et apud Durandum lib. 5. Ration. cap. 5. num. 18. De Missa pro defunctis, vide Concil. Vasionense II. can. 43. Vasense III. can. 3. Bracar. ann. 563. can. 16. Bracarense ann. 572. can. 10. Alcuinum lib. de Divin. offic. c. de Exequiis mortuorum, Rabanum lib. 2. de Institut. Cleric. cap. 44. Walafrid. Strabon. lib. de Reb. Eccl. cap. 21. Capit. Car. M. lib. 7. cap. 322. 407. Card. Bona lib. 1. cap. 15. num. 4. etc. Julianus Toletanus lib. 1. Prognost. cap. 22: Cum Deo sacrificia pro spiritibus defunctorum offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt: pro non valde malis propiciationes sunt: pro valde malis, etiamsi nulla sint adjumenta mortuorum, qualescunque tamen sunt consolationes viventium, quibus tamen prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.

Missa pro Anima etiam viventis celebrata. Charta sub Henr. I. reg. Franc. apud Stephanot. in Antiq. Bened. Lemov. MSS. pag. 266: Hoc autem fecerunt tali conventu, ut omni anno, quamdiu ipsi vixerint, fratres ejusdem loci (monasterii Vosiensis) Missas decantarent pro animabus eorum et omnium parentum eorum omniumque fidelium defunctorum. Post mortem vero illorum, etc. Quod maleficii causa aliquando factum fuisse docent Statuta S. Flori Mss. fol. 36. v°.: Nullus Missam, pro requie defunctorum promulgatam, pro vivis celebret, ad hoc ut illi mortis periculum incurrant.

Missa Annualis, Quae singulis diebus per annum dicitur, nostris Annuel, in Statutis Cisterc. ann. 1189. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1265: Nulli abbatum liceat a modo alicui personae quotidianam Missam concedere vel Annualem.

Missa Audita. Compendium jurium et consuet. Univers. Paris. per Rob. Goulet fol. 18: Hora sexta pro grammatistis parva lectio fiat ut aptius congregentur in sacello, et hora septima precise celebretur Missa, ut loquuntur, Audita. Forte ob praemissam lectionem.

Missa Aurea. Buschius de Reformat. monast. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 494: In Hildensheim etiam Sabbato post conciones (l. Communes. Vide Communio.) quae conciones Dominica post Michaelis incipiunt, per hebdomadam perdurantes; Aurea Missa ab omnibus Canonicis totius civitatis, et a cunctis Praelatis et religiosis cujuscunque Ordinis, etiam Mendicantibus, per tres aut quatuor horas decantari solet de B. Maria Virgine in organis. Unde cunctis praesentibus dantur notabiles praesentiae Praelatis, sicut mihi pullus caritatis, pretiosis speciebus conditus, pullus assatus, dimidia stopa vini, cuneus sive albus panis tam magnus, quod omnibus nobis ad mensam sufficeret; et quatuor solidi dantur. Singulis vero fratribus dantur duo solidi Lubicenses pro praesentia. Habes nominis rationem; quod iterum firmat Chron. S. Godeh. Hildesh. ibid. pag. 408: Item Missam singulis annis instituit de beata semper Virgine Maria, quam ob suam magnificentiam Auream vocamus.

Missa Bassa, Eadem quae privata, seu quae submissa voce celebratur, ut legitur apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 1604. hoc est, sine cantu, vel ut habet Bulla Benedicti XIII. ann. 1419. sine nota. Charta Ferrici de Cluniaco apud Miraeum tom. 2. pag. 1345: Alii vero quinque beneficiati non hebdomadarii celebrabunt per turnum singulis hebdomadis viginti Bassas Missas. Obituar. MS. Eccles. Morin. fol. 39: Insuper ordinavit tres Missas Bassas celebrandas ad dictum altare, Occurrit passim.

Missa Benedictionis, vulgo Messe de benisson, Eadem quae Nuptialis, ante cujus solemnia scilicet fit benedictio nuptiarum. Alibi alius usus. Vide supra in Matrimonium. Acta dissolut. matrim. Ludov. XII. ex Bibl. reg. fol. 65. r°.: Per benedictionem nuptialem conjunxit,... facta conjunctione hujusmodi, fuit celebrata Missa, vulgariter nuncupata la Messe de benisson. Missa nuptialis, in Arest. ann. 1409. 19. Mart. ex vol. 11. arestor. parlam. Paris.

Missae Bifaciatae, trifaciatae, dictae, cum Missae plures diversi argumenti usque ad offertorium saepius iteratae, tandem uno Canone concludebantur: adversus quas studiose scribit Petrus Cantor in Verbo abbreviato. Ita Georg. Cassander de Liturg.

Verum non una erat ejusmodi Missas celebrandi ratio: plures enim aliquando uno concludebantur Canone, interdum una duobus Canonibus peragebatur, uti docent Statuta MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280. exarata: Nullus plures Missas sub uno Canone, vel cum uno sacrificio, vel unam cum duobus Canonibus vel sacrificiis celebrare praesumat, quamvis sub uno Canone possint plures hostiae consecrari. Reprobandi ergo sunt qui incoepta Missa de die vel alia, procedentes in ea usque ad Offertorium, et tunc incipiunt aliam forte de sancto Spiritu.

Hinc apud Thiers tract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 3. Bicipites, quadrifaciatae, multifaciatae, etc. Conc. Paris. ann. 1212. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 98. art. 10: Statuimus sub poena suspensionis, ne aliquis sacerdos aut in nundinis aut alibi bifaciet aut trifaciet Missas contra canonicas sanctiones. Vide eund. Marten. de Ant. eccl. Rit. tom. 2. pag. 273. art. 20.

Missa absque Canone, Eadem quae, Navalis et, Sicca. Annal. Victor. Mss. ad ann. 1270: Circa mediam noctem post Dominicam iterum orta est tempestas gravior quam prima, pro venti cujusdam valitudine: sed cum residuo (l. residuum) noctis cum tanto periculo pertransissent, rex in mane fecit quatuor Missas absque Canone decantari, scilicet de Spiritu Sancto et Beata Maria, de Angelis et de Sanctis, et tunc circa Terciam cessavit tempestas maris. Vide infra Missa ficta.

Missa Canonica, A canone ecclesiastico praescripta. Charta Guill. Mauconduit milit. ann. 1306. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 205: Praefatus Clemens et alii capellani successores... Missam canonicam qualibet die celebrare sunt astricti.

Missa Cardinalis, Quae in ara cardinali celebratur. Miracula S. Bertini saec. 3. Bened. part. 1. pag. 132: Nam post sanctum Paschalis resurrectionis diem transcursis quatuordecim diebus, die Dominico hora qua Cardinalis Missae conventus publice agebatur, etc. De publica seu solenniori Missa haec accipienda videntur; quae quidem D. Cangii sententia est in voce Cardinalis, ubi altare cardinale, praecipuum interpretatur: haud gratis certe, cum ibidem altare capitaneum, et apud Bovonem, ara principalis ibidem altare vocetur. Censet tamen Mabillonius loco citato pag. 146. altare cardinale, idem esse quod primum altare in apside seu in fronte Basilicae pone majorem aram locatum, in quo Missa matutinalis celebrari solita. Quod firmat ex hodierno ejusdem altaris situ, quod eodem loco hactenus exsistit, et in eo Missa prima quotidie celebratur. Rem definiant doctiores.

Missa Catechumenorum appellatur ea sacrae Liturgiae pars, quae Missam Fidelium antecedit; quae scilicet non nisi Fidelibus praesentibus peragitur: cui quidem priori parti Catechumenis licebat interesse, ei nempe, quam vulgo dicunt constare Epistolae et Evangelii lectione. Nam lecto Evangelio dimittebantur ab Ecclesia solenni Diaconi voce, ut est apud Clementem lib. 8. cap. 12. tumque sacrae aedis fores claudebantur, ut est apud S. Maximum in Mystagog. cap. 16. ea autem Diaconi vox erat: Si quis non communicat, det locum, id est excedat, ut est apud Gregor. M. lib. 2. Dialog. cap. 23. unde cum ab ea dimissione inciperet Missa Fidelium, nomen inde sumpsit ipsa quae pro Fidelibus peragi incipit Liturgia. Missa enim idem quod, Dimissio, ut supra est observatum.

Missam autem Catechumenorum, peculiare Diaconorum munus fuisse, innuit Cassianus lib. 11. Instit. cap. 15. ubi de quodam Monacho ϰενοδοξίας tentato, qui celebrabat velut Diaconus Catechumenis Missam. Nam Diaconos semper spectavit Lectionis et Evangelii lectio. Fuit tamen tempus in Ecclesia, quo Catechumeni ante Evangelium dimittebantur, quod ex Concilio Arausicano patet cap. 1. ubi haec leguntur: Evangelia deinceps placuit Catechumenis legi apud omnes provinciarum nostrarum Ecclesias. Quem pravum morem suo saeculo invaluisse conqueritur Amalarius Fortun. lib. 3. cap. 36. Nefas autem fuisse Catechumenis spectare mysteria, tradunt Isidorus lib. 6. Orig. cap. 19. idem Amalarius lib. 1. cap. 36. Rabanus Maurus lib. 1. de Instit. Cler. cap. 30. Micrologus cap. 51. Innocentius III. lib. 5. Myster. missae can. 12. etc. Praesertim vero Julius I. PP. in Epist. ad Oriental.: Ex istis rationibus Athanasii facile colligebamus fieri non potuisse, ut qui morbo post ostium decumbebat, in sacris constiterit, et oblationem confecerit, nec oblationem proponi potuisse, cum intus Catechumeni versarentur, quibus intus adhuc agentibus, tempus oblationis nondum esse potuit. Sed et Concilium Valentin. Hisp. cap. 1. satis innuit munerum illationem factam post missam Catechumenorum.

Neque tamen Missa Catechumenorum prima fuit totius sacrae Liturgiae pars, sed secunda, uti colligitur ex Concilio Carthag. IV. cap. 84: Ut Episcopus nullum prohibeat ingredi Ecclesiam, et audire verbum Dei, sive gentilem, sive haereticum, sive Judaeum, usque ad Missam Catechumenorum. Ex hoc enim canone evincitur Missam Catechumenorum secundam fuisse partem λειτουργίας seu missae: primam vero, illam in qua sermo publicus habebatur ad populum, ut satis indicat Concil. Laodicaenum can. 19. cui interesse poterant gentiles, haeretici, Judaei, atque adeo ipsi excommunicati, ut est in Concilio Ilerdensi cap. 4. Cujus rei rationem reddit Concilium Valentinum Hispan. cap. 1: Sic enim Pontificum praedicatione audita nonnullos adtractos ad fidem evidenter scimus. Moris istius meminit S. Augustinus Serm. de tempore 237. cap. 8: Ecce post sermonem fit Missa Catechumenis, manebunt fideles, venietur ad locum orationis. Id est, Catechumeni exire jubentur. Vide Vitam S. Pelagiae meretricis cap. 5. in Vitis Patrum.

Missa B. M. de Choro, Quae ad altare, quod est in choro, celebratur. Charta ann. 1300. ex Tabul. Auriliac.: Elevatione dictae missae (S. Geraldi) facta, incipiatur Missa B. Mariae de choro.

Missa Chrismalis, Quae dicitur, cum sacrum Chrisma conficitur, Feria 5. majoris hebdomadae, in libro Sacram. Gregor. M. in Cod. Remensi et in lib. 1. Sacrament. Eccles. Rom. cap. 40.

Missa Communis, Publica. Braulio Caesaraugustanus in Epist. Vitae S. AEmiliani praefixa: De eadem quoque solennitate ut Missa recitaretur communis, injunxi dilecto filio meo Eugenio Diacono, etc.

Missa Conventualis, Eadem notione. Concil. Tolet. ann. 1565. inter Hispan. tom. 4. pag. 76: Quoniam Missa Conventualis ad quam omnes olim convenire solebant, magna celebritate peragenda est... statuit Synodus, ne in diebus Dominicis et festis colendis a tempore decantatae epistolae usque ad ipsam communionem, Missae privatae in Ecclesiis celebrentur. Vox apud Monachos frequentissima.

Missa Copetata, a Gallico Copter, alias Coppeter, Campanae alternum latus divisis et distinctis ictibus pulsare. Charta ann. 1398. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 132. col. 1: Item tenetur dictus tenens sacristiam... ad omnes pulsationes,... exceptis pulsationibus... Missae copetatae. Une Messe coppetée par trente coups, in Testam. Ludov. ducis Aurel. ann. 1403. inter Observ. ad Hist. Caroli VI. pag. 634: Laquelle Messe se coppetera chascun jour trente coups par long traict à la grosse cloche, in Charta ann. 1472. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 204. Quae pulsandi ratio seu pulsus ipse Gobet et Gobetei dicebatur. Testam. Franc. ducis Brit. ann. 1449. inter sched. Mabill.: Le plus gros sain ou cloche dudit moustier estre sonné par douze coups et Gobeteix, l'un coup distant de l'autre, etc. Au son de la grosse cloche par douze appeaulx et Gobets, in Testam. Isabel. ducissae ann. 1482. tom. 3. Probat. Hist. Brit. col. 426.

Missae Decensitae, in Charta ann. 760. apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1392: Duas portiones tam de terra, vineis... vobis visus fui condonasse, ut omni tempore Missae ibidem Decensitae esse debeant, hoc est, ni fallor, ut decenti cultu Missae celebrentur.

Missa pro decimis solvendis, in Liturgia Gallic. lib. 2. pag. 169.

Missa Diei, Quae post Missam Matutinalem, orto jam die, canitur, apud Joan. Episcopum Abrinc. de Offic. Ecclesiast. pag. 36.

Missa Dominica, Major, solemnis. Statuta MSS. Eccl. Lugdun.: Nullus clericus de terra debet intrare chorum per se solum ad Missam Dominicam in festivis diebus, ex quo Angelicus hymnus inceptus est.

Charta Ulgerii episc. Andegav. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 151: Dictum etiam confirmatum fuit, ut si abbas vel prior Cunaldensis accederet in festo S. Dionysii ad Ecclesiam Doadensem, Missam dominicam celebraret, et sicut dominus ab eis honoraretur. Vide Spicil. Acher. tom. 9. pag. 71.

Missa Dominicalis, quae Dominicis diebus cani solet, in Missali Gotthico pag. 385. et apud Joan. Abrincens. Episc. de Eccl. offic. pag. 23.

Missa Ducis, A Joanne scilicet duce Bituricensi quod fundata esset, sic dicta. Reg. ejusd. ducis in Cam. Comput. Paris. fol. 207. r°. ad ann. 1412: Ad fundationem unius missae qualibet die solemniter celebrandae in aurora, vocatae Missa Ducis, etc.

Missa de Exceptato, pro de Exspectato, in Missali Ambrosiano, ea dicitur quae, die vigiliam Natalis Domini praecedente, cantatur; unde eadem Praeparatio ad vesperam Natalis Domini vocatur in Missali Gothico seu Gallicano.

Missa Exequialis, Quae pro defuncto solemni ritu celebratur. Parid. de Grassis episc. Pisaur. Cerem. capellar. Papal. MS.: Pro caesare vero, aut quovis rege absente defuncto, alioquin de sede Apostolica bene merito, pontifex in capella communiter exequialem Missam celebrari mandat per praelatum de natione defuncti regis.

Missa Eucharistialis, in qua Corpus Christi conficitur, ad discrimen Missae siccae. Testam. Petri Desures ann. 1505. in Tract. de Jur. honorif. domin. in eccl. tom. 2. pag. 485. edit. 1714: Ordinat deinceps singulis diebus Lunae in praedicta capella celebrari unam Missam Eucharistialem pro remedio animae ipsius testatoris.

Missa Familiaris, Eadem quae pro Familiaribus inscribitur in libro Sacram. Gregorii M. pag. 256. Edit. Menardi, vel Missa privata, cui opponitur publica. Eadmer. lib. 1. Vitae S. Anselmi Archiep. Cantuar. cap. 14: Si aliquando a celebratione ipsius Sacramenti impediebatur, eos qui Missas familiares debebant, suam pro anima fratris Missam dicere faciebat. Adde Bullam Johannis XI. PP. in Hist. Monast. S. Cypriani Pictav. pag. 120. Ordinar. Canonic. Regular. S. Laudi Rotomag. apud Johan. Abrinc. Episc. de Eccl. offic. pag. 291: Excepto quod Missas familiares non dicant. Vide Udalricum lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 7.

Missa Familiaritatis, Eadem atque Familiaris, quae nimirum pro familiaribus seu benefactoribus offertur. Ordinar. ant. eccl. Bisunt. inter Probat. Hist. Sequan. tom. 1. pag. 28. ubi de initio Quadrag.: Finita sexta, cantatur Missa familiaritatis a sacerdote cui injuncta est, ..... post haec incipiatur Missa de jejunio.

Missa Peculiaris, Eadem notione, in Capitul. Theodulfi Aurelian. cap. 45: Ut Missae quae per dies Dominicos peculiares a Sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis Missarum solennibus, quae hora tertia canonice fiunt, abstrahatur. In Additione altera ad eadem Capitula: Missae quae familiariter a Sacerdotibus fiunt. In Concilio Lambethensi ann. 1282. cap. 2: Sacerdotes insuper caveant universi, ne Missarum peculiarium seu familiarium se celebrationi obligent, quo minus valeant canonico officio commissam sibi Ecclesiam officiare, ut tenentur. In Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. cap. 10. et in Capitulari Anglicano incerti Auctoris cap. 4. superstitionis cujusdam mentio fit, qua quidam laici, ac maxime matronae, Missas peculiares, hoc est, de sancta Trinitate, aut de S. Michaele, quotidie audiebant, pro aliqua divinatione, quae ibi vetatur.

Missae Feriales, quae singulis hebdomadae feriis canuntur. Priscis quippe temporibus, ait Beletus cap. 51. et ex eo Durandus lib. 4. Rat. cap. 1. num. 28. haeresibus pullulantibus, et Trinitatem impugnantibus, ex institutione Alcuini magistri Caroli, rogatu Bonifacii Archiepisc. Moguntini, statuentis, prima feria de Trinitate dicebatur: secunda de Sapientia: tertia de Spiritu sancto: quarta de Charitate: quinta de Angelis: sexta de Cruce: septima de beata Virgine. Causa vero cessante, illud cessavit, et dominicali officio ordinato, statutum fuit, quod prima feria suum haberet officium, scilicet de Trinitate, secunda de Angelis, etc. Cur autem in septima feria de beata Virgine Missa dicatur, id initium habuisse tradit idem Beletus, et ex eo Durandus, a miraculo quod in quadam Ecclesia Constantinopolis singulis diebus sabbati patrabatur, in qua velum, quod totam tegebat et velabat Deiparae ibi depictae imaginem, feria sexta ab ea divinitus a vesperis nemine movente recederet; iis vero peractis, rursum cunctis videntibus, in sabbato, vesperis absolutis, descenderet veluti de coelo, et totam imaginem usque ad sequentem sextam feriam contegeret. Ex quo miraculo, inquit idem Scriptor, sancitum est, ut semper illa feria de B. Virgine cantaretur. Certe admodum probabile est istud miraculum, quod ex iis fuit, quae consueta et συνήθη vocant, in Ecclesia Deiparae Blachernensi patrari solitum fuisse, proindeque illud, cujus meminit Anna Comnena lib. 13. Alexiad. quod quidem miraculum mihi non occurrit, cum eum locum commentarer.

Missae feriales alicubi solemnes et publicae vocantur: feriae enim interdum dicti dies festi.

Missa Ficta, quam Simulationem Missae appellat Eckius in Annotatione ad librum oblatum Caesari art. 21. ita describitur in Stat. S. Flori Mss. fol. 33. v°.: Potest tamen sacerdos unam missam cum sacrificio et aliam fictam dicere. Missa ficta dicitur, si sacerdos non valeat conficere, quia jam forte celebravit, vel ob aliam causam; accepta stola dicit introhitum et alia cantualia, orationes quoque, epistolam et evangelium et benedictionem: scilicet nec improbandum est si forte ex devotione, non ex superstitione, acceptis vestibus sacerdotalibus totum officium missae usque ad finem offerendae dicat, dimittens secretam et totum canonem; praefationem vero dicere potest, licet in eadem videantur Angeli ad confectionem Corporis et Sanguinis Christi evocari, orationem quoque Dominicam dicat, calicem et hostiam non habeat, nec de hiis, quae etiam super ea dicuntur vel fiunt, aliquid dicat vel faciat: potest tamen dicere Pax Domini, etc. et exinde officium peragere. Tutius tamen est a talibus abstinere et praecedentem formam servare. Vide Missa sicca.

Missa Gallicana, Ea scilicet quae ante Pipinum et Carolum M. in Gallia obtinebat: hanc eandem cum Toletana fuisse docte et copiose probat Cardinalis Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 12.

Missa de Galli Cantu, Eadem quae de aurora hodie dicitur. Gaufridi Vosiensis Chron. part. 1. cap. 27. tom. 2. Bibl. Labbeanae: Missam de Galli cantu Dominicae nativitatis in ecclesia puellarum S. Mariae, quae dicitur ad Regulam decantavit (Urbanus II. PP.) Missam de luce in basilica regali apud S. Martialem celebravit: inde triumphaliter coronatus ad sedem apostolicam Episcopalem. Ubi perperam Mabillonius Missam de Galli cantu, primam Dominicae nativitatis; et Missam de luce, de ea quae in aurora dicitur, est interpretatus, tom. 5. Annal. Benedict. pag. 361. Rectius de solemniori Missa intelligitur.

Provincialibus nuncupatur Messo de l'Aubo, nostris de l'Aube du jour. Verum falso hic arguitur Mabillonius quoad Missam de Galli cantu; bene autem quoad Missam de luce.

Missa Generalis, Solemnis, cui omnes intersunt. Charta ann. 1057. ex Chartul. monast. B. M. Dolensis: Monachi praedicti loci cantent tres Missas generales pro anima patris mei Odonis, ad quas offerent cuncti monachi Deo laudes et hostias.

Missa B. Geraldi vel B. Jacobi, Quae ad altare sub invocatione horum sanctorum dicatum celebratur. Charta ann. 1300. ex Tabul. Auriliac.: Campana pulsetur in aurora, ut consuetum est ab antiquo in dicto monasterio, pro Missa quae dicitur B. Jacobi: et post incontinenti missa dicitur cursorie: post elevationem vero dictae missae pulsetur una campana; deinde alia postmodum, quae sonet pro Missa B. Geraldi.

Missa S. Gregorii, Quae juxta ritum Gregorianum celebratur. Pauli Maffei Epist. 7. apud Marten. tom. 3. Ampliss. Collect. col. 904: Missas, quae vulgo sancti Gregorii dicuntur...... incoepimus.

Testam. ann. 1488. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 14. ad Hist. B. Chiarae pag. 376: Item voluit quod celebrentur bis Missae S. Gregorii pro anima ipsius testatricis, sumptibus suae haereditatis. Officium 30. missarum, quod totidem diebus peragitur pro defunctis, a Gregorio M. PP. ut ferunt, institutum, hic haud dubie intelligendum est. Vide Tricenarium.

Missa de Jejuniis, Quae die jejunii celebratur. Statuta Eccl. Cadurc. etc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 706: Missae de Jejuniis in hora nona poterunt celebrari, aliae vero antea celebrentur. Vide Liturg. Gallic. lib. 3. pag. 231. et seqq.

Missa Illyriciana, Ea scilicet quam Mathias Flaccus Illyricus olim Argentinae vulgavit, atque Romana antiquiorem falso opinatus est. Anno nimirum 1557. quam uti suis dogmatibus haud faventem subduxerunt Religionis reformatae sectatores: edita deinde a Rerum liturgicarum scriptoribus, Cardinali nempe Bona, P. Cointe tom. 2. et Marten. de Antiq. eccl. Ritib. Vide P. le Brun tom. 2. pag. 340.

Missa Judicii, inter Formulas exorcismorum tom. 2. Capitul. col. 647. cum scilicet quis ad judicium Dei sese disponebat, quo innocentiam suam tueri, et crimen objectum a se amoliri posset. Vide in Judicium.

Missa de Luce. Vide Missa de galli cantu.

Missa Lunatica. Celebrata die Lunae, in Statutis Confratriae clericorum apud Pontisaram.

Missa Major Conventualis, Publica, solemnis. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex lib. viridi fol. 53: Consuetum est quod pro anima bonae memoriae D. Charoli Magni Imperatoris quondam fundatoris dicti monasterii offertur quotidie in Missa majori conventuali dicti monasterii, panis et vinum cum quibus debet ipsa major Missa celebrari, et ista debent offerri per D. Abbatem.

Missa Matutinalis, Quae post exactas matutinas dicitur, apud Joan. Episcopum Abrinc. de Offic. Ecclesiast. Missae matutinae, in Concilio Vasionensi can. 20.

Quae summo mane dicitur. Messe matineuse, in Stat. eccl. castri Clarimont. ex Reg. feud. ejusd. comitat. in Cam. Comput. Paris.: Item le chappellain de l'autel S. Jehan en ladite église doit chanter chascun jour la Messe matineuse devant Notre-Dame, environ l'eure de soleil levant. Messe matynelle, in Reg. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1513. fol. 169.

Missa Meridiana, Quae post Sextam, Meridies dictam, diebus jejunii celebratur. Ordinar. MS. S. Petri Aureaeval.: Missa meridiana sive de jejunio, dicetur de Apostolis cum solemnitate consueta. Vide supra Meridies.

Missa Minor, Eadem quae Matutinalis. Miracula S. Columbani cap. 7. saec. 2. Bened. pag. 44: Finitis vero Matutinis, et ad Minorem Missam venientibus, ipse (sicut jam dixi) advenit. Diaconus vero in ambonem adscendens, Evangeliumque pronuntians, etc.

Missa, Gallice Moittiere, ab illius fundatoris nomine, in Lib. nig. prior. S. Petri Abbavil. ann. 1487. fol. 4. r°.: Lesquelz curés (tiennent ladite maison) des obis de S. Vulfran à causes de leurs messes, pour le Messe Moittiere par xxxvj. solz l'an.

Missa Mozarabum, cujusmodi fuerit, docent prae caeteris Alvarus Gomezius lib. 2. de Reb. gest. Cardin. Ximenii et Cardin. Bona lib. 1. Rerum. Liturgic. cap. 11.

Missa Nannetensis. Stat. MSS. eccl. Brioc. cap. 6: Tanquam praesentes, distributiones quotidianas illius horae et etiam Missae Nannetensis habebunt. Acta Mss. ejusd. eccl.: L'estat de la Messe de Nantes est tel, vall. cc. liv.

Missa Navalis. Vide Missa sicca.

Missa Nova, Quae a novo Sacerdote prima celebratur. Concil. Vallis-Oletanum ann. 1322. inter Hispan. tom. 3. pag. 558: Missam novam post consecrationem infra sex menses solemniter celebrent, nisi legitime fuerint impediti. Conc. Terracon. ann. 1591. ibid. tom. 4. pag. 564: Atque etiam quae in primo sacerdotis cujuslibet sacrificio, quas novas Missas vocant, etc. Charta ann. 1225. in Chartul. Buxer. part. 11. ch. 3: Calo, filius dom. Willelmi Ruffi de Sauz, die qua frater ejus cantavit Missam novam, etc. Eadem quae

Missa Novella dicitur in Epist. 125. Petri Delphini apud Marten. tom. 3. Ampliss. Collect. col. 1071: D. Benedictus Dominica proxima Missam novellam celebraturus est, neque magno (ut moris est) apparatu.

Missa Nuptialis, In benedictione nuptiarum celebrari solita. Concil. Tolet. ann. 1323. inter Hispan. tom. 3. pag. 572: Qui alieno parochiano absque alia testimoniali sacerdotis proprii Missam celebraverit nuptialem, trecentos morapetinos nobis solvere teneatur.

Missa Ordinis Crescentis. Testam. Renati reg. Sicil. ann. 1474. tom. 2. Cod. Ital. diplom. col. 1279: Item ledit seigneur laisse et donne à ladite église la somme de cent livres Tournois de rente annuel et perpétuel, pour dire et célébrer à jamais perpétuelement une messe basse à l'autiel de monsieur S. Maurice,... appelée la Messe de l'ordre du Croissant. Vide infra in Ordo 6.

Missa Pallii, Quae sit in ecclesia Rotomagensi, discimus ex Obituar. ejusd. eccl. ad 29. Jan.: Hac die major missa fit de Beata Maria, ratione palii Theobardi; et vocatur la Messe du pallyon. Rursum in recentiori Obituar. ad eandem diem: Receptio pallii Theobaldi. Ubi annotatur: Quod hac die major missa de B. M. dicitur in choro, ratione pallii supradicti, loco majoris missae, et ideo nulla potest celebrari Dominica.

Missa Pardonis. Vide infra Missa Veniae.

Missa Parrochialis, Quae a parocho die Dominica celebratur. Stat. Joan. Piscis archiep. Aquens. emendata ab AEgidio cardin. ann. 1368: Missas integras parrochiales audiant.

Missa Paschalis, Quae in singulis septimanae Paschalis feriis agitur, in Missali Gotthico pag. 342. 343. in Gallicano pag. 480.

Missa Peregrinorum. Guid. Discipl. Farf. cap. 2: Post Capitulum, aliquantulum intervallum factum, sonent signum ad matutinalem Missam pro adunatione pauperum, et sacerdos qui alia hebdomada majorem Missam cantaverat, Missam peregrinorum dicat, et oblata tribuat.

Missa Perfecta, Τελεία θυσία, τελεία, ἐντελὴς λειτουργία, perfectum sacrificium dicitur respectu Missae τῶν προηγιασμένων, quae imperfecta, quod in ea Corpus et Sanguis Christi non conficiantur, Balsamoni ad can. 52. Trull. in Typico cap. 21. Simeoni Thessal. Resp. 60. etc. Humbertus Sylvae candidae contra Nicetam Pectoratum: Quod autem quotidie et quantacunque hora diei, non autem sola tertia perfectam Missam agimus, etc. Alibi: Deinde quotidie, sive quacumque hora fiat a nobis Missa, non fit nisi perfecta: nec reservatur ex oblatione ejus pars aliqua, ut per dies quinque agatur inde Missa imperfecta, quia nec SS. Apostoli leguntur quidquam ex illo primo Corporis et Sanguinis Christi mysterio sub ipsa Coena distributo reservasse, nec Actus eorum indicant eos aliquando tale quid egisse, aut praecepisse.

Missa Plana, Privata Ceremonial. Episcopor. lib. 1. cap. 12: Celebrans in eo sive solennes, sive planas Missas.

Missas Plures olim ab uno eodemque Presbytero eodem die dictas testatur Walafridus Strabo cap. 22. de Reb. Ecclesiast. Quem morem attigerunt praeterea Concil. Toletannum XII. cap. 5. Altisiodorense cap. 10. Petr. Damian. lib. 5. Epist. 18. Gervasius Dorobernensis in Actis Pontificum Eborac. pag. 1649. Vita S. Ayberti n. 14. Odo Parisiensis in Statut. cap. 5. n. 9. Reynerus contra Valdenses pag. 59. et alii. Qui quidem tametsi non omnino probatus usus apud Gratian. de Consecr. d. 1. cap. Sufficit, et apud Leonem Epist. 80. non tamen etiam omnino improbatus, adeo ut ter in die missam celebrare Sacerdoti licuerit, certis fere ac expressis diebus, vel casibus, quibus recensendis non licet immorari; in Canonibus Edgari Regis cap. 37. pag. 69. Edit. Saxon. in Legibus Presbyter. Northumbrensium cap. 18. in Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. cap. 5. in Concilio Lambethensi ann. 1206. cap. 3. in Constit. Ricardi Episc. Sarisberiens. ann. 1217. cap. 38. in Concilio Oxoniensi ann. 1222. cap. 6. in Synodo Sodorensi ann. 1229. pag. 716. Wigorn. ann. 1240. cap. 26. in Synod. Coloniens. ann. 1280. cap. 1. 7. in Synod. Nemausensi ann. 1284. in Synodo Oxoniensi ann. 1287. cap. 21. in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 15. in Legibus Alfonsinis seu partitis part. 1. tit. 4. leg. 50. etc. Vide praeterea Alcuin. de Offic. Eccl. cap. de S. Joanne, Durand. lib. 4. Ration. cap. 1. n. 22. 23. 24. 25. Molanum 2. Maii, Menard. ad lib. Sacrament. Gregor. pag. 167. Cardin. Bona lib. 1. cap. 18. n. 5. 6. 7. etc. Cumeanum de Mensura Poenitent. cap. 14. B. de Amoribus in Speculo sacerdot. Ms. cap. 7: Quaque die Missam tibi dicere sufficit unam, Praeter Natale, quo tres poteris celebrare. Si pro defunctis, sponsis, aegris, peregrinis, Hospitibus magnis opus est, tunc bis celebrabis, Dum tamen in prims, nihil accipias nisi sacra.

Missam unam a pluribus interdum Sacerdotibus in utraque Ecclesia celebratam, quod in Latina, in Ordinationibus Sacerdotum, etiamnum observatur; pluribus probant Joann. Morin. lib. de Sacris ordinat. part. 3. exercit. 8. cap. 1. et Card. Bona lib. 1. Liturg. cap. 18. n. 9.

Missa Poplica. Secunda Missa quae in festo S. Laurentii assignatur in Sacramentario S. Gregorii ex Cod. Gellonensi, apud Marten. de Offic. divin. pag. 576. sic inscribitur: Item ad Missam poplicam in die ejusdem. Prima vero sub hoc titulo: Natale S. Laurentii mane prima. Manifestus error, poplica pro publica. F. pro Populica, populari. Vide Populicus.

Missa Praesanctificatorum, Graecis λειτουργία τῶν προηγιασμένων, ea dicitur, in qua Corpus Christi non conficitur, sed confectum antea, divinis laudibus decantatis, absumitur. Propria autem fuit Graecanicae Ecclesiae, quae toto Quadragesimae tempore, praeterquam sabbato et die Dominica, vel etiam die Annunciationis Deiparae, hanc celebrare solet, in qua Corpus Christi in die Dominico in Missa confectum absumitur. Tum siquidem Sacerdos venturae hebdomadis dies quibus celebratus est, digitis ipse suis numerat: inde tot particulas panis in oblatione abscindit, quot missas dicturus est; eas cum particula eo die absumenda consecrat, et consecratas, sanguineque Dominico intinctas, uti moris est, conservat in pyxide, ex qua postmodum celebraturus tempore opportuno, cochleari, aliis ibi ad alium usum relictis, haurit et in disco reponit, et in altare majus allatam consumit. Id potissimum statutum fuit in Concil. Trullano can. 52: Ἐν πάσαις ταῖς τῆς ἁγίας τεσσαραϰοστῆς τῶν νηστειῶν ἡμέραις, παρεϰτὸς σαϐϐάτου ϰαὶ ϰυριαϰῆς, ϰαὶ τῆς ἁγίας τοῦ Εὐαγγελισμοῦ ἠμέρας, γινέσθω ἡ τῶν προηγιασμένων ἡμέρα. Sed et ante id ipsum statuerat Concilium Laodicenum can. 49. nulla tamen Missae Praesanctificatorum facta mentione: Ὅτι οὐ δεῖ τῇ τεσσαραϰοστῇ ἄρτον προσφέρειν εἰ μὴ ἐν σαϐϐάτῳ ϰαὶ ϰυριαϰῇ μόνον. Ubi ἄρτον προσφέρειν, nihil aliud est quam Corpus Christi conficere. Ex quibus evidens est istius Missae auctorem non fuisse S. Gregorium I. PP. uti habent Synaxaria, et Gregorius Protosyncellus in Epistolam Marci Ephesini. Leo Tuscus: Dignum scitu est, quod quadragesimali tempore Graeci Missarum solennia, exceptis sabbato et Dominica, non celebrant, sed Praesanctificatis, sicut nos in die sancta Parasceves, utuntur. Sed de Missa τῶν προηγιασμένων legendus omnino Leo Allatius in duplici Dissertatione super hac re edita post librum de Concordia utriusque Ecclesiae, ubi nihil intactum reliquit, quod lucem possit afferre rei non adeo tritae. Addo tantum Missam Praesanctificatorum celebrari solere in Ecclesia Romana die Parasceves. Consulendum praeterea Euchologium Graecorum, in quo ritus omnes et precationes istius Missae exponuntur. Adde Card. Bona lib. 1. cap. 15. num. 5. et Mabill. Comment. in Ordinem Rom. tom. 2. Mus. Ital. pag. lxxiv.

Missa de Prima, Quae tempore officii ecclesiastici, Prima appellati, celebratur. Ordinar. MS. S. Petri Aureaeval.: Missa de prima dicetur de Apostolis.

Missae Privatae, ad discrimen majoris et publicae Missae. Solitariae dicuntur Stephano Eduensi lib. de Sacram. altaris cap. 13. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 32: Omni tempore ante Missam majorem, interim dum Fratres in claustro sedent, possunt privatae Missae cantari. Exstant Missarum privatarum jam a primis Christianismi incunabulis exempla in Vita S. Joannis Eleemosyn. num. 73. 79. Id pluribus probat Card. Bona lib. 1. cap. 13. num. 4. et cap. 14. Adde librum Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 4. 37. 59.

Missa ad prohibendum ab idolis, in Cod. Remensi, apud Menardum ad librum Sacramentor. Gregorii M. quae celebratur in festo Circumcisionis Domini ad evellendas, quae olim Kalendis Januariis ab ipsis etiam Christianis observabantur, paganorum superstitiones.

Missa Publica, Cui interesse utrique sexui promiscue licet, quae coram omni populo peragitur, legitima dicta Wal. Straboni cap. 22. generalis Amalario: publica, in Concilio Vasionensi can. 20. apud Ison. Monach. lib. 1. de Mirac. S. Othmari cap. 11. in libro de Miracul. S. Bercharii n. 19. etc. Vide Amalarium lib. de Eccl. offic. cap. 8. Missas autem ejusmodi publicas ante horam diei tertiam non celebrari statuit Telesphorus PP. Falsum id probat Constantius in hoc Pontifice ut et Concil. Aurel. III. can. 14. Bracarense ann. 572. cap. 9. Greg. Turon. lib. de Vitis Patrum: Facta quoque hora tertia, cum populus ad Missarum solennia conveniret, etc. Theodulfus Aurelian. in Capitul. cap. 45: Ut Missae quae per dies solennes a Sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis Missarum solennibus, quae hora tertia canonice fiunt, abstrahatur. Acta Episcop. Cenoman. pag. 72: Nunquam a die ordinationis suae cognoverunt diem praeterire, ut non Missam aut publicam aut secretam celebraret. Vide Reginon. de Vita et convers. Presb. cap. 29. Burch. lib. 3. cap. 63. Ivon. 2. part. cap. 119. Radulf. in Mirac. S. Richardi Episc. Cestr. n. 5. Odonem Paris. in Statut. cap. 5. num. 10. Vitam S. Pamphili Episc. Sulmonensis num. 2. etc. Statuta Canonic. Regular. apud R. Duellium lib. 1. Miscell. pag. 89: Publica Missa vocatur, qua chorus omnia psallit, Hebdomadarius hanc major colit, hoc neque fallit.

Publicae porro Missae potissimum mentio fit in Privilegiis Monasteriis a summis Pontificibus indultis, quae ab ordinariorum jurisdictione eximuntur, in quibus vetantur ii Cathedram statuere, et Missas publicas celebrare, tum quod jurisdictionis argumenta sint, tum ut feminarum in Monachorum, rursus virorum in Sanctimonialium Monasteria accessus vitetur. Constitutum Gregor. M. pro Monachis apud Baron. ann. 601. n. 15. et lib. 4. Epist. 43: Missas quoque publicas ab eo (Episcopo) in Coenobio omnino fieri prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, et eorum receptaculis, ulla popularis praebeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino nec expedit animabus earum. Idem lib. 5. Epist. 46. ad Episc. Pisauriensem: Dum etiam in eodem praecepto inter alia mandatum sit, ut locum ipsum absque Missis publicis dedicares. Adde lib. 6. Epist. 12. lib. 7. Ind. 2. Epist. 72. lib. 8. Epist. 3. lib. 11. Epist. 21. et Greg. VII. PP. lib. 2. Epist. 69. Charta Inae Regis apud Spelman. in Conciliis Britann. ad ann. 725: Sed nec in Insulis, aliqua interveniente occasione, Episcopus Cathedram sibi Episcopalem statuere, nec Missas solennes celebrare, nec altaria consecrare.... praesumat. Vide Haraeum in Castellanis Insulensib. pag. 201. et Card. Bona lib. 1. Liturg. cap. 13. n. 13. In Concil. Lateran. I. ann. 1122. can. 17. vetantur Abbates et Monachi Missas publicas cantare.

Missa in Kalendis Januarii hora octava dici praecipitur in Concilio Turon. II. can. 17.

Missas in Natali Domini noctu celebrari statuit S. Telesphorus PP. Anastasius.

Missae Quadragesimales, Quae in Quadragesima dicuntur, in Concilio Vasionensi can. 20. et Vasensi can. 3.

Missa Remissa, Quae remissa voce dicitur. Obituar. MS. S. Nic. Corbol. vj. Maii: Hic debentur dici duae Missae remissae pro animae remedio deffuncti Nicolai Moreau.

Missa Revelata. Concil. Valent. ann. 1565. inter Hispan. tom. 4. pag. 73: Synodus praecipit superstitiosum cultum Missarum quae dicuntur Revelatae et S. Amatoris, et aliarum quarumcumque similium aboleri; certum etiam candelarum numerum, qui speciem superstitionis habet, rejiciendum esse duxit. Consule Thiers in Tract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 4.

Missa Revocata, celebrata. Vide, Revocare.

Missa Romensis, in Liturg. Gallic. lib. 3. pag. 300. id est, ex Ordine Romano seu Gregoriano, ut ibid. monet Mabillonius.

Missam Sacramentorum, Missae Catechumenorum opponit Ivo Carnotensis Epist. 219. in qua scilicet sacra mysteria peraguntur, a quibus arcebantur Catechumeni, ut observatum supra. Vita Gregorii VII. PP. saec. 6. Bened. part. 2. pag. 455: Unde contigit, ut ipse Salvator horrenda eum visione deterreret, cum forte post inchoatam Missam Cathecumenorum resideret... Inter haec urgente hora surgendi ad lectionem Evangelii, multi fratrum innuerunt, ut excitaretur... Itaque ventum est ad Missam Sacramentorum, et tunc necessario expergefactus celebrandi causa mysterii, etc.

Missa de Sancto Spiritu pro defunctis celebrata. Charta Guich. episc. Matiscon. ann. 1273. in Chartul. Cluniac. ch. 346: Si diebus Dominicis in dicta ecclesia Missa de Sancto Spiritu celebretur pro aliquo confratre defuncto, ut consuetum est, etc.

Missae Secundae. Anastasius in S. Deus-dedit PP. ex veteri Codice: Hic constituit secundas Missas in Ecclesia. Cum scilicet unica tantum celebraretur.

Missa Sicca, ut est apud Durand. lib. 4. Ration. cap. 1. n. 23. dicitur, quando Sacerdos non potest conficere, quia forte jam celebravit, vel ob aliam causam, potest accepta stola Epistolam et Evangelium legere, et dicere Orationem dominicam, et dare benedictionem, etc. Ita Eckius in Annotatione ad librum oblatum Caesari art. 21. ait Missam siccam, esse Missae simulationem, Sacerdote agente quae sunt celebrantis, cum Introitu, Collecta, Epistola, Evangelio, et Canticis; qui tamen, quia non vult communicare, non consecrat, ita ut Missa sit sine Corpore et Sanguine Domini. Vetantur autem Presbyteri ejusmodi Missas celebrare absque communicatione, in Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 6. unde Missam siccam non nuperam fuisse colligitur. Concil. Parisiense ann. 1212. cap. 11. cujus lemma est, de Sacerdotibus qui Missarum multitudine onerati, conductitios alios Sacerdotes habent, vel siccas Missas faciunt: ... propter quae ipsos oportet conductitios habere Sacerdotes, vel alia eis vendere facienda. Nec, ut a praedictis se exonerent, siccas Missas faciant pro defunctis, sub eadem districtione prohibemus, etc. Vide Concil. Sarisber. ann. 1217. cap. 38. Vide supra Missa Ficta.

Missa Navalis et Nautica, Eadem quae sicca quibusdam dicitur, eo quod in loco fluctuante et vacillante, ut in mari et fluminibus, quibus in locis perfectam Missam celebrandam non putant, ad hunc tantum modum Missam dici posse tradunt. Missas tamen perfectas in ipsis navibus peractas tradunt Scriptores, ac in primis Jonas Monachus in Vita S. Vulfranni num. 4. et Eusebius Priolus in Orat. funebri Petri Delphini apud Marten. tom. 3. Ampliss. Collect. col. 1224. tametsi haud omnino in usu fuisse evincant quae habet Matth. Paris ann. 1247. ubi de Cardinale Legato Apostolico: Cum navem ascensurus esset,... jussit cuidam fratri de ordine Praedicatorum in ipsa Missam celebrare, quod et factum est non sine multorum, qui hoc non praeviderant, admiratione. Vide Bedam in S. Benedicto Episc. cap. 21. Balsamonem in Responso 13. Navarrum, librum Sacerdotal. tract. 4. cap. 33. Card. Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 15. num. 6. 7. et quae adnotavimus ad Joinvillam pag. 38. 39.

Missa Singularis, Eadem quae privata, seu specialis, de qua mox. Edius Stephanus in S. Wilfrido cap. 61: Nam omni die pro eo Missam singularem celebrare, etc.

Charta ann. 1057. ex Chartul. monast. B. M. Dolensis: Monachi praedicti loci cantent,... post mortem meam pro anima mea, mille Missas singulares.

Missa Specialis, Privata. Capitula Theodori Cantuariensis cap. 10. Edit. Jac. Petiti: Centum viginti Missae speciales singulae cum 3. psalteriis, et cum 300. palmatis excusant annum, scilicet poenitentiae. Epist. Caroli M. ad Fastradam Reginam de Victoria Avarica: Et Sacerdos unusquisque Missam specialem fecisset, nisi infirmitas impedisset. Decr. Tassilonis Ducis Bajoariae apud Canisium, et in Metrop. Salisb. tom. 1. pag. 343: De collaudatione quam Episcopi et Abbates in Bajoaria inter se fecerunt pro defunctis fratribus,... ut eorum quis de hac luce migraret, unusquisque superstitum Episcoporum et Abbatum, pro defuncto, in domo sua Episcopali, vel Coenobio centum Missas speciales, et eodem numero psalteria cantare faciat. Versus scripti in Cod. Biblior. qui fuit Ecclesiae Metensis, de Carol. Cal.: Nos siquidem psalmos, Missa speciale precamur,   Psallemus pro te, conjuge, prole, pie. Vita Alcuini n. 26: Levitice se praeparans, suo cum Sigulfo Presbytero Missarum colebat solennia specialium usque ad horam tertiam.

Missa Summa, Solemnis, major. Necrol. eccl. Paris. Ms. ad calcem: Cantato Sanctus ad summam Missam, debet thus copiosum imponi in duobus turibulis, et turificabunt altare usque ad Agnus secundo dictum. Charta ann. 1416: In quo (cellario) canonici se duabus horis in die, scilicet ab hora elevationis Corporis Christi summae Missae usque ad Nonam post meridiem,... vinum publice vendere, etc. Depuis le sacrement de la grant Messe, etc. in alia de ead. re ejusd. anni.

Missa Tertiae, Eodem intellectu. Consuet. Mss. monast. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305: Omnibus festis duplicibus prior claustralis tenetur... celebrare Missam Tertiae nomine abbatis, si abbas non potest praesens interesse in istis festis.

Missa Venatica et Venatoria, Eadem quae, Sicca et Nautica, in qua scilicet sacra mysteria non peraguntur, apud Thiers in Tract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 2.

Missa Veniae, quae et Pardonis. Charta admort. ann. 1407. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 184. bis: Cum pro fundatione unius Missae ad notam, vocatae Missa veniae, quae cotidie post Matutinas finitas in eadem ecclesia (S. Hilarii Pictav.) ad altare S. Pauli celebratur, etc. Lit. capit. Ebroic. ann. 1495. ex Bibl. reg.: Super celebratione unius missae bassae qualibet die ad altare capellae pardonis, post missam, quae Pardonis Missa vocatur, etc.

Missa Vespertina hora Sabbato Sancto celebrata. Breve Alex. V. PP. ann. 1409. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. pontif. Leon. Urbevet.: Quum itaque, sicut accepimus, in ecclesia monasterii S. Michaelis de Furculis ordinis Vallisumbrosae Pistor, annis singulis in vigilia festivitatis resurrectionis Dominicae, hora diei vigesima tertia vel circa, una Missa solenniter decantari consueverit, cui magna, causa devotionis, interesse consuevit populi multitudo.

Missa Victoriae, appellatur Missa de Spiritu sancto, quam ob insignem victoriam a dom. de Chastelus ex capituli hostibus reportatam, anno quolibet celebrari in ecclesia sua instituunt canonici Autissiodorenses in Charta ann. 1423.

Missa Votiva, Quae ex proprio voto, seu motu, peragitur et dicitur, ad differentiam Missae quae a Kalendario praecipitur. Monachus Milstatensis in Miraculis. B. Domitiani n. 20: Cum... iterato vota sua ad tumbam B. Domitiani devote persolveret, et Missas votivas ibidem celebrari procuraret, etc. Franciscus Canonicus Pragensis: Nec non Missas votivas de sanctissima Trinitate, de S. Spiritu, de Domina, de Patronis, etc. Vide lib. Sacram. Gregor. M. Edit. Menardi pag. 255. antiquas Definitiones Ord. Cisterciens. distinct. 5. cap. 7. et quae annotat Card. Bona lib. 1. cap. 15. n. 3.

Missare, Missam cantare, Ugutioni. Gregor. M. ad Augustinum Episc. Angl. lib. 12. Epist. Ind. 7. ait formam Missandi aliasque consuetudines, rem liberam esse. Vide Messiare.

Missaticus, Qui frequenter canit missam. Ugutioni. Missaticus, Messages, ou qui souvent chante messes, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm.

Missatio, Missae celebratio, in Orat. Ulrici in Conc. Basileensi: Sacerdos sit diligentior aut minimum ita diligens de evangelizatione verbi Dei, sicut de Missatione. Infra: Et populus coecus in multis Missationibus ponit salutem.

Missacantaniae, in Tabulario Sordensi apud Marcam lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 28. n. 17. sunt oblationes et distributiones quae a pluribus Presbyteris pro missis ab iis decantatis offerebantur. Hispanis Clerigo Missacantario, est Presbyter, in Leg. Alfonsi Reg. Cast. 1. part. tit. 4. leg. 20.

Missale Ornamentum, Suppellex ecclesiastica ad Missam celebrandam. Chronic. Farfense apud Murator. tom. 2. col. 551: Sed cum nollent ei dare, ut promiserant, ornamentum Missale, quod, ut fertur, mirabile erat valde. Missaticus apparatus, in Actis S. Udalrici cap. 1. tom. 2. Julii pag. 100. Paratura Missatica, ibid. cap. 18. et 27. Missalia vestimenta in Othloni Vita S.