Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABSENS

ABSENS, Eadem notione qua Abstentus (de quo vocabulo infra) usurpatur in Capitulis Caroli M. lib. 7. cap. 215. ubi de Devota peccante et poenitente: Priusquam in Ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christianae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit, habebitur Absens. Id est abstinebit pariter ab ingressu Ecclesiae, seu habebitur pro excommunicata.