Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MISSUS

MISSUS,² Legatus, nuntius, qui ab alio mittitur. Gloss. Graec. Lat.: Missus, ἀπόστολος. Glossae MSS. ad Concil. African.: Legati, Missi. Vita Ludovici Pii Imp. ann. 814: Beneventanorum itidem Principem Grimoaldum non quidem venientem, sed Missos suos mittentem, pacto et sacramentis constrinxit, etc. Conventus apud Marsnam cap. 3: Sciatis quia communiter Missos nostros ad Nordmannos pro pace acipienda mittimus. Domnizo lib. 1. de Vita Mathild. cap. 19: Inde suus Missus, donec redeat, jubet ipsum Regem nullo modo super ipsos pergere. Ita idem lib. 2. cap. 17. Lex Alemann. tit. 21. 30. 36. Vita Ludov. Pii ann. 817. Chronicon Moissiacense ann. 802. Annales Francorum Bertiniani ann. 781. 864. etc. Flodoard. lib. 4. cap. 6. Chron. S. Vincentii de Vulturno pag. 679. et Scriptores alii passim.

Ex Latio hauserunt Scriptores nostri vernaculi medii aevi suum Més; unde vox Messager, pro nuntio etiamnum apud nos mansit. Le Roman de Garin MS.: Li Dus Garin est el palés monté, O lui le Més que il a reçoivez. Alibi: Un Més retourne qui en vint à Belin. Chron. Bertrandi Guesclini MS.: Devant eus se getta li Més à genouillon., MS.: Li Més qui du Roy vint, dist au Duc en l'oreille, etc., MS.: Atendirent sur le rivaige Le repairier de leur Messaige.... A tant est le Més retourné, Qui là dedans c'est divisé. Le Roman de la guerre de Troyes MS.: A tant les messes leens entrerent, Contr'els les plussors se leverent, Devant le Roy sont aresté Ulixes ot premiers parlé. Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 126: Se aucuns devoit au més le Roy deniers, et le Més s'en fu alé clamer à la Justice le Roy, et le Ber de qui castelerie ce seroit, en demandast la court à avoir, il n'en auroit point, car les meubles au Més le Roy sont au Roy. Ubi pro Més in quibusdam MSS. legi Niés vel Niex, id est, Neveu, monet D. de Lauriere in hunc locum.

Missi, apud Scriptores nostros, proprie dicebantur qui e Palatio in civitates et provincias extra ordinem mittebantur a Principe cum amplissima potestate, ut de omnibus causis quae ad correctionem pertinere viderentur, quanto possent studio, per semetipsos regia auctoritate corrigerent: et si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad Regis seu Imperatoris notitiam deferre curarent: deinde ut inquirerent quomodo hi qui populum regere deberent, unusquisque in suo ministerio se custoditum haberet, quique gratiarum actione, et qui correctione et increpatione digni haberentur: ut est in Capitulari 3. Ludovici Pii cap. 3. 4. 5. unico verbo mittebantur, ad justitias faciendas, exequendas, ad recta judicia determinanda, ad oppressiones populorum relevandas, etc. Quo spectat quod in veteri Inscriptione legitur: P. Aquius Scaevae et Flaviae filius..... extra sortem auctoritate C. Caesar. et S. C. Missus ad componendum statum in reliquum provinciae Cypri, etc. Ermoldi Nigelli Carmen elegiacum pro Ludovico Imper. lib. 2. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 44. Nam mihi mente sedet, dederim quod nuper in orbem   Legatos, populos qui pietate regant. Nunc, nunc, ô Missi, certis insistite rebus,   Atque per imperium currite rite mecum. Vide Francisci de Roye librum de Missis Dominicis editum Andeg. ann. 1672. Lips. ann. 1744. et in Venetian. Capitul. Baluz. editione. Eichhorn. de Missis agit in Histor. Jur. Germ. § 160. Praesertim enim Missi delegabantur ut in Comitum et Judicum pravitates inquirerent, ut si aliqui homines injuste privati fuissent de haereditate parentum per eorum cupiditatem, aut divitum, aut reddere facerent, ut est in Chronico Moissiacensi ann. 815. Ut nobiles et sapientes et Deum timentes Judices constituerent, ex Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 24. Lothar. I. 94. de Comitum et Judicum negligentia ad Principem referrent, ex Capit. 3. Ludov. Pii. cap. 5. et ex Edicto Pistensi cap. 2. Unde in iis tantum Comitum ministeriis morari jubebantur, de quibus quaerimoniae ad Principem pervenerant; non autem eorum qui bonas justitias factas habebant; proinde placita tenere vetabantur absentibus Comitibus reipublicae causa, ex d. titulo 52. Legis Longobard. § 19. 20. Ludov. Pii 50. 51. Atque ex hac Missorum in Comites auctoritate, iis praeponi dicuntur Missi, in Epist. Episcop. Franciae ad Ludov. II. Regem cap. 14. Quo spectant ista Theodulphi Aurelian. Episcopi in Paraenesi ad Judices v. 99. ubi ait a Carolo Rege Missi onus sibi commissum: Praefectura mihi fuerat peragenda tributa,   Resque actu grandis, officiumque potens. Nulli vi, studiisque piis, armisque secundus   Rex dedit hanc Carolus, prinius ad omne bonum. Malis Scabinis, praeterea ejectis, bonos in eorum locum eligebant, qui juste judicarent, ut et meliores et veraciores homines ad inquisitiones faciendas, et rei veritatem dicendum, quique adjutores Comitum essent ad justitias faciendas, ex Addit. 4. Ludovici Imper. cap. 73. 74. Liber. 3. Capitul. cap. 33: Ut missi nostri Scabineos, Advocatos, Notarios per singula loca eligant.

In ipsos etiam Episcopos et Abbates inquirebant, si forte res aut libertates injuste abstulissent, vel si justitiam facere noluissent aut prohibuissent, ex L. Long. lib. 2. tit. 52. § 17. 21. Lud. P. 38. 52. Inquirebant qualiter Episcopi, Abbates, Comites, et Abbatissae per singulos pagos agerent, qualem concordiam et amicitiam ad invicem tenerent, et ut bonos et idoneos Vicedomnos et Advocatos haberent, et undecunque necesse fuisset, tam regias, quam Ecclesiarum Dei justitias, viduarum quoque et orphanorum, sed et caeterorum hominum inquirerent et perficerent, et quodcumque emendandum esset, emendare studerent, in quantum melius possent, et quod emendare per se nequivissent, in praesentiam Imperatoris adduci facerent, et de his omnibus eidem Principi fideliter renuntiare studerent, ex Flodoardo lib. 2. Hist. Remensis cap. 18.

De Monasteriis etiam ac Ecclesiis inquirebant, ac potissimum de conversatione virorum et puellarum, de sartis tectis Ecclesiarum, si emendatae vel restauratae essent, ex Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 122. 116. Synodo Suession. ann. 854. cap. 2. et seqq. et ex Capitulari Compendiensi ann. 868. ubi multa de Missorum officio circa Ecclesias et Monasteria habentur.

Curabant ut provinciae latronibus ac praedatoribus purgarentur, ex Capitul. Caroli C. tit. 11. cap. 1. tit. 12. cap. 4. tit 13. cap. 1. tit. 20. cap. 7. 8. 9. denique ad hoc potissimum mittebantur, ut querelas pauperum et oppressiones, sive quorumcunque causas examinarent, et secundum legis aequitatem definirent, ex iisdem Capitul. tit. 17. cap. 7. et Annalibus Francor. Bertinianis ann. 814. Praeterea de orphanorum et viduarum causis, et de regalibus justitiis, et maxime, de raptoribus puellarum, et viduarum, et Sanctimonialium, et de his qui durius in Presbyteros saevirent, cognoscebant, ex Edicto Pistensi cap. 2.

De hisce porro rebus omnibus ita auctoritate regia decernebant, ut siquidem civiles essent causae, vel Laicos spectarent, eas in pleno mallo seu placito cum loci judicibus judicarent, ex Chronico Farfensi pag. 653. etc. si vero Clericos et Ecclesias, in Synodo cum Episcopis et Sacerdotibus dirimerent, quod testatur Theodulphus in Paraenesi ad Judices vers. 107. ubi ait Missum se a Rege delegatum in aliquot provinciis, quas sic describit: Quo Synodus Clerum, populum lex stringeret alma,   Urbibus et validis mosque decorque plus. Quas Arar et Wardo, Rhodanus quas alluit acer,   Elauris, sine his connumerandus Atax, Quasque Alpes Latio, Lybiae discriminat aequor,   Quasque Pyrenaeus orbe ab, Ibere, tuo, Seu quas Lugdunum Arcturo aut Aquilone revellet,   Resque Aquitana tuis pulcra Tolosa locis. Et vers. 143: Undique conveniunt populi, Clerique catervae,   Et Synodus Clerum, lex regit alma forum. Quis bene compositis, nos tandem opulenta recepit   Orbs Arelas, cives quam statuere sui. Mox: Quo Synodo Cleri, legum moderamine plebis   Pectora contudimus juris et artis ope.

Quater in anno legationes suas obibant, propter justitias quae usquemodo de parte Comitum remanserant, in hieme Januario mense, in verno Aprili, in aestate Julio, in autumno Octobri. Caeteris vero mensibus unusquisque Comitum placitum suum habebat, et justitias faciebat. Ita Capitul. 3. ann. 812. cap. 8. et lib. 3. cap. 83.

Missi porro seligebantur ex ditioribus et honoratioribus Palatii, ne si pauperiores essent, muneribus corrumperentur. Chronicon Moissiacense ann. 802: Recordatus piissimus Karolus Imperator in die sua de pauperibus, qui in universo Imperio ejus erant, et justitias pleniter habere non poterant, noluit de intra Palatio suo pauperiores vassos suos transmittere, ad justitias faciendas propter munera: sed elegit in regno suo Archiepiscopos, et reliquos Episcopos et Abbates cum Ducibus et Comitibus qui jam opus non habebant super innocentes munera accipere, et ipsos misit per universum regnum, ut Ecclesiis, viduis, et orphanis, et pauperibus, et cuncto populo justitiam facerent. Crebro quippe muneribus tentari solitos Missos innuit Theodulphus in Paraenesi ad Judices v. 169: Hoc animi murum tormento frangere certant,   Ariete quo tali mens male pulsa ruat. Hic et crystallum, et gemmas promittit Eoas,   Si faciam alterius ut potiatur agris, etc.

Ii vero Missi Majores dicuntur, in Capitul. Caroli Calvi ann. 860. tit. 32. § 8. ad quos proinde Missi alii, qui iidem atque Missi discurrentes, de quibus infra, D. Cangio videntur, res majoris momenti, quasque per se definire non poterant referre jubentur: Et quidquid exinde quod commendamus per se adimplere non potuerint, ad Missos majores per ipsum missaticum constitutos referant, ut cum illorum consilio et auxilio omnia impleant.

Ad obeundas functiones suas sumtibus publicis tum in itinere, tum in ipsis provinciis alebantur, Tractoria in eum finem a Principe iis data, qua jubebantur Provinciales mansionaticum et metatum iis, resque necessarias ad victum praebere: idque conjectum vulgo appellabant, qui vel in ipsis tractoriis, vel in Constitutionibus definiebantur. Capitula Ludovici Pii: Volumus ut talem conjectum Missi nostri accipiant, quando per Missaticum suum perrexerint; hoc est, ut unusquisque accipiat panes 40. friskingas 2. porcellum aut agnum unum, pullos 4. ova 20. de vino sextarios 9. de cervisa modios 2. de annona modios 2. Et quando prope sunt de illorum domibus, nullum accipiant conjectum. Hinc Theodulphus in Paraenesi ad Judices v. 283: Haec ego detractans sumebam parva libenter,   Quae non saeva manus, cara sed illa dabat. Scilicet arboreos fructus, hortique virentis,   Ova, merum, panes, cornipedumque cibos. Sumpsimus et teneros pullos, modicasque volucres,   Corpora sunt quarum parva, sed apta cibis.

Ad Missorum conjectum spectant etiam quae habet Lex Longob. lib. 3. tit. 1. § 38. Ludov. Pii 54.: Et Missi nostri qui vel Episcopi, aut Abbates sunt, aut Comites, usquequo infra suam judiciariam vel terminum fuerint, nihil de aliorum conjectu accipiant. Postquam vero inde longe recesserint, tunc accipiant quod in sua tractoria continetur. Vassi vero nostri et Ministeriales qui missi sunt, ubicunque venerint, inde conjectum accipiant. Vide Henric. Valesium ad Excerpta Diodori Siculi pag. 60.

Sed de Officio Missorum legenda omnino Capitularia 5. et 6. Ludovici Pii ann. 819. 828. 829. etc. in varia Capitula dispertita, quae fere omnia in libros Capitulorum Caroli M. relata sunt.

Seligebantur Missi ex utroque ordine, id est, ex Clericali et Laico, ut est in Capitul. Caroli Cal. tit. 6. cap. 20. Episcopi scilicet, Abbates, Comites, et vassi dominici, in iisdem Capit. tit. 12. post cap. 13. Ermoldi Nigelli Carmen elegiacum pro Ludovico Imper. lib. 2. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 44: Legatos etiam monachorum ex ordine lectos   Caesar adesse jubet, qui sua jussa colant, Quos iterum mittat per sacra monastica castra. Ex quocumque vero ordine selecti, a Romano Pontifice simul et Imperatore interdum constituebantur. Capitular. Lotharii Imper. ann. 824. tit. 1. cap. 4: Volumus etiam ut Missi constituantur a Domno Apostolico et a nobis, qui annuatim nobis renuntient qualiter singuli Duces et judices justitiam populo faciant. Quae de partibus transalpinis Lothario subjectis intelligenda sunt. Quod vero a Rege mitterentur, dicti ut plurimum

Missi Dominici, id est, proprii, ex domo Regia selecti, in Lege Longob. lib. 1. tit. 13. § 3. lib. 2. tit. 16. Carol. M. 29. 94. in Capitul. Carlomanni tit. 2. cap. 8. apud Flodoardum lib. 2. Hist. Rem. cap. 18. Adrevaldum de Miracul. S. Bened. cap. 25. Perardum in Chartis Burgundicis pag. 148. etc.

Missi Regales, in Capitulis Caroli M. ann. 797. editis ab Holstenio cap. 4. et in Notitia ann. 1014. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 191.

Missi Regii, in Synodo Pistensi ann. 862. cap. 4. in Edicto Pistensi Caroli Calvi cap. 25.

Missi Palatii, in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 17. lib. 3. tit. 13. § 3. Ludov. P. 38. Guid. 4.

Missi a Latere, ex latere, in Synodo Romana sub Bonifacio II. edita ab Holstenio pag. 77. 78. Vita S. Praejecti cap. 3: Incusat Pontificem, quod praedia praedictae feminae Claudiae sibi vendicaret, causasque Regi depromit: obtinuitque cum Principe, ut Missos ex latere dirigeret, qui eum per fidejussores nuntiarent, et in aula Regis facerent praesentari. Vita Ludovici Pii ann. 824: Statutum est etiam juxta antiquum morem, ut ex latere Imperatoris mitterentur, qui judiciariam exercentes potestatem, justitiam omni populo facerent, et tempore quo visum foret Imperatori, aequa lance penderent. Anonymus de Miraculis S. Vedasti part. 2. num. 10: Isdem Comes dicitur adiisse Principem, rogans mitti viros a latere suae auctoritatis,... jussusque est Remensis provinciae Comes his interesse altercationibus.

Legati, Legati a latere regii. Concilium in Verno cap. 2: Quaesumus ut scelerum patratores... missis a latere vestro probatae fidei Legatis, absque respectu personarum, et excoecatione munerum coerceantur. Annales Fr. Bertiniani et Metenses ann. 798: Seditione commota Legatos regios, qui tunc ad justitias faciendas apud Regem conversabantur, comprehendunt. Et ann. 814: Habito quoque Aquisgrani populi sui conventu, ad justitias faciendas, et oppressiones populorum relevandas, Legatos in omnes regni sui partes dimisit. Ratbertus de Casib. S. Galli cap. 5: Contigit autem tempore quodam Wolfharium Remensem Episcopum legatione a Domno Karolo sibi injuncta ad justitias in Rhetia Curiensi faciendas ad ipsum pagum venisse. Judices a latere dati, in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 690.

Missi Discurrentes, seu decurrentes, ut est in Capitul. 3. ann. 811. cap. 8. videntur appellati, non quidem Missi de quibus agimus, sed qui ad certas quasdam functiones a Principe extra ordinem mittebantur. Fredegarius in Chron. cap. 87: In crastino videntes quod Radulfo nihil praevaluissent, Missis discurrentibus, ut pacifice Renum iterum transmearent, cum Radulfi convenientia Sigibertus et ejusdem exercitus ad propria remeant. Capitula Caroli Calvi tit. 30: Et volumus ut sicut nobis convenit, inter nos fideles Missi discurrant, et quae in uniuscujusque nostrum regno emendanda sunt, et alter alteri innotuerit, emendentur. Ibidem: De fidelibus autem Missis inter nos discurrendis, et de his quae in regnis nostris emendanda sunt, emendandis, etc. Et tit. 27: Haec Missi nostri discurrentes faciant, omnibus in suo Missatico firmitatem quae inter nos carissimum fratrem nostrum atque dilectos nepotes nostros facta est, notam faciant. Ex quibus, et aliis locis, ita jurisdictionem exercuisse Missos discurrentes colligitur, ut si res essent majoris momenti, vel quae mandatum eis injunctum excederent, ad Majores Missos per ipsum Missaticum constitutos referre, vel cum iis res ipsas peragere tenerentur, ut est d. tit. 27. pag. 245. 253. Ubi Missi Majores iidem sunt qui Dominici, qui in certas provincias mittebantur a Principe ad justitias faciendas. Missorum vero discurrentium crebra est mentio in veteribus Tabulis. Charta Carlomanni Regis ann. 882. in Tabul. Abb. Belliloci n. 7: Ut nemo sanctae Dei Ecclesiae fidelium nostris aut futuris temporibus, non Comes, vel Vicecomes, aut Missus discurrens, seu quilibet Reipublicae minister ab ejusdem loci Abbatibus sive Monachis.... expensas requirere praesumat. Quae quidem formula passim fere habetur in Chartis aliis, in Chronico Laurishamensi pag. 59. in Chronico Farfensi pag. 652. 658. 666. apud Willelmum Hedam pag. 227. 1. Edit. Sanjulianum in Tornutio pag. 510. Doubletum pag. 713. Beslium in Regib. Aquitanis pag. 40. etc.

Missi Discussores iidem vocantur, in Edicto Chlotarii II. Regis ann. 615. tom. 1. Capitul. col. 24: Episcopi vero vel potentes, qui in aliis possident regionibus, judices vel Missos discussores de aliis provinciis non instituant nisi de loco, qui justitiam percipiant et aliis reddant.

Missi Fiscales, in Lege Ripuar. tit. 89. et Missi fiscalini, in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 13. Carol. M. 127. ubi codex unus judices fiscalini. videntur fuisse ii qui in fiscos regios mittebantur a Principe, ut villicis invigilarent, resque dominicas recte disponerent.

Missus Ducis, in Lege Alaman. cap. 30: Si quis Missum Ducis infra provinciam occiderit, tripliciter eum solvat sicut lex habet.

Missi Comitum, qui vices Comitum absentium agebant in placitis et mallis publicis, et eorum mandata exequebantur, in Lege Aleman. tit. 36. § 1. 3. 4. 6. in Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 24. in Edicto Pistensi cap. 6. 32. etc. qui ministri Comitum dicuntur in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 12. Carol. M. 120.

Missi Reipublicae, id est, Ministri Comitis, in Epistola Episcoporum Franciae ad Ludovicum II. Regem cap. 7. qui nude Missi reipublicae dicuntur in Edicto in Carisiaco ann. 861. in Edicto Pistensi cap. 31. etc.

Missus Judicis, in Capitul. excerptis ex Lege Longobard. cap. 39. idem qui apparitor.

Missus Presbyteri, Idem qui Procurator, in Lege Alaman. cap. 21. Missus Abbatissae, eadem notione, in Synodo Vernensi ann. 755. cap. 6.

Missi Episcoporum, in Edicto Pistensi cap. 31. Vide Ministri Episcoporum. Convent. Erford. Henr. I. Imper. ann. 932. cap. 5. Otton. I. an. 952. cap. 10. ap. Pertz. etc.

Missi S. Petri, Legati Apostolici. Archiepiscopus Bonifacius, qui est Missus sancti Petri, in Capitulari 1. Carlomanni Principis ann. 742. cap. 1. Zacharias PP. Epist. 11. ad eumdem Bonifacium: Tu vero Legatus es et Missus, ut fuisti Apostolicae. Adde Concil. Liptinense cap. 1. et Nicolaum PP. Epist. 26. Leonem Gabinensem Episc. Sanctae Romanae Ecclesiae Missum et Apocrisiarium vocat Capitulare Caroli C. ann. 876.

Missaticum, Missaticus, Nuntium, Ugutioni; Legatio, Gallis Message. Capitulare 3. ann. 813. cap. 7: Si quis Missum dominicum occiderit, quando in Missaticum directus fuerit, etc. Diploma Caroli Crassi ann. 887. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 223: Sed quoniam ejusdem loci (Corbeiae novae) Abbates Missaticum regium peragere soliti erant, concedimus eis ut triginta homines ab aliis profectionibus secum immunes habeant. Leo III. PP. Epist. 5: Nam Missaticum per patrias deportare non nobis videtur quod idoneus sit. Concil. Engelenheimense ann. 948. in Praefat.: Hujusmodi procul dubio affaminis tam salubri Missatico gloriosissimi Reges..... congratulantes, etc. Vita Alcuini n. 12: Et precibus postulavit, ut ad se post expletionem Missatici in Franciam reverteretur. Histor. Translat. S. Sebastiani n. 18: Dominus Papa aequanimiter nostra non fert Missatica. Codex Epistolarum S. Bonifacii Arch. Moguntini Epist. 115: Contigit ut Dominus Imperator patruelem meum miserit in Missaticum super Elbam. Guillelmus Bibliothecarius in Hadriano II: Marino CPolitanum Missaticum devotissime, ut diximus, sortito, etc. Id est, legationem, seu dignitatem Apocrisiarii. Will. Brito in Vocab. MS.: Daemones nostra Missatica deferentes. Adde Capitula Caroli C. tit. 26. Vitam S. Aicadri Abbat. Gemet. cap. 13. Annales Francor. Bertinian. ann. 861. 866. Hariulfum lib. 3. cap. 14. Flodoard. lib. 3. Hist. Remens. cap. 18. Hugonem Flaviniac. in Chronic. pag. 204. Hincmarum tom. 2. pag. 285. 339. 593. 611. 806. Concil. Duziacense I. part. 1. cap. 4. part. 4. cap. 9. etc.

Missiaticum, Eadem notione. Vita S. Aicadri Abb. Gemetic. cap. 13. saec. 2. Bened. pag. 959: Cognoscens ea quae in animo B. Aicadri Abbatis versabantur pro suo sancto Missiatico, quam celerrime peractis omnibus quae in via erant necessaria, etc.

Missaticum, Epistola. Acta S. Johannis presbyteri tom. 4. Junii pag. 483: Missaticum tulit ipsi summo Pontifici, pro communi utilitate sanctae universalis Ecclesiae Catholicae.

Missaticum, Alia notione. Charta ann. 1195. apud Ughellum tom. 7. pag. 1321: Debet... 8. salmas vini, et 6. manuas lini, et Missatica, operas 5. tres ex his in persona, et duas in alia cum bobus. Infra: Et exenia, et Missatica, et operas. Forte, idem quod decima. Vide Missalis annona.

Missaticum, Districtus et jurisdictio Missi, seu ministerium Missi, ut est in Concilio Suession. II. ann. 853. cap. 10. Concilium Duziacense I. part. 5. pag. 293. 1. Edit. de quodam Comite: Et omnia quae ibi habuit (idem Comes).... sine Misso, vel literis, vel verbo Regis, in sua parochia, et Missatico illi per violentiam abstulit. Ita passim usurpatur in Capitulis ad Legem Bajwar. tit. 2. cap. 4. in Capitulis Caroli M. lib. 3. cap. 17. 64. 80. 84. 87. lib. 4. cap. 68. in Lege Longob. lib. 1. tit. 13. § 3. lib. 2. tit. 52. § 20. Carol. M. 29. Ludov. P. 51. in Capitulari tertio Ludovici Pii cap. 10. § 1. in Capitul. Caroli C. tit. 6. cap. 57. tit. 11. cap. 2. tit. 12. cap. 7. 12. 13. tit. 21. in Synodo Suessionensi II. cap. 12. in Synodo Carisiac. can. 2. in Synodo Pistensi cap. 2. etc. Ubi etiam non pro districtu duntaxat semper sumitur, sed interdum pro ipso Missorum officio, quod Legatio Missorum, in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 17. Ludov. P. 38. Justitiaria, lib. 3. tit. 1. § 38. Idem 54. dicitur. Messagerie porro videtur appellari in Consuetudine Solensi tit. 4. art. 1. districtus Missi, seu Missaticum. Vide Messegaria.

Missaticus, Missus, nuntius. Ugutio: Missaticus, qui frequenter mittitur, nuntius. Synodus Pontigonensis ann. 876. cap. 13: Ipsi nihilominus Episcopi singuli in suo Episcopio Missatici nostri potestate et auctoritate fungantur. Vita S. Deicolae Abb. cap. 8: Praefatae Lupae Missatici notho agiliores supervenere. Tabularium S. Martini Turonensis apud Sammarthanos in Archiepiscopis Turonensibus num. 64: Amatus Romanae sedis Missaticus. Jacobi Auriae Annal. Genuens. ad ann. 1280. apud Murator. tom. 6. col. 574: Ordinatum quoque fuit quod in ipsis iret Missaticus pro Communi Januae vir nobilis Manuel de Nigro ad Imperatorem Palaeologum.

Messaticus, Eadem notione. Anonymus Barensis in Chron. ad ann. 1053: Argiro direxit ipso Episc. Troanense Constantinopoli Messatico. Tabularium Lascurrense: Et misit Messaticum Gassiarnaldum Vicecomitem Aquis, qui tenuisset placitos ante se, sicut Comes debebat facere. Bartholomaei Scribae Annal. Genuens. ad ann. 1237. apud Murator. tom. 6. col. 476: Ipso quidem anno Messaticus Regis Tuensis venit Januam in una galea armata de Saracenis.