Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MITRA

MITRA,² Isidoro lib. 19. Orig. cap. 4. et Ugutioni, Funis, quo navis media vincitur. Mitra, la corde de quoy le milieu de la nef est lié, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Tertullianus Carm. de Jona: Nauticus interea geminus clamor omnia tentat Pro rate, proque anima, spiras mandare morantes, Oblaqueare Mitram, clavorum stringere nisus, Vel reluctantes impellere pectora gyros.