Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MITTO

MITTO,² (MITTERE) Ponere. Lactantius de Mortib. persecutor. n. 2: Per omnes provincias et civitates Ecclesiae fundamenta Miserunt. Ubi idem scriptor l. 4. Instit. cap. 20: Discipuli vero per provincias dispersi fundamenta Ecclesiae ubique posuerunt. Ita usurpant passim Agrimensores, quorum locos indicavit Rigaltius. Capitul. Caroli C. tit. 16. cap. 5: Quia multos dies in illius servitio Misit, i. posuit. Fulbertus Carnot. Epist. 96: Ego vero Misi causam hanc totam in manu ipsius. Vita B. Torelli Puppiensis num. 15: Quicunque poterit solus eum Mittere (in feretro,) hic ad Ecclesiam suam ferat. Statuta Arelat. MSS. art. 32: Quod nullus Mittat ignem in stipulis. Mittere manum ad pecuniam alterius, Gall. Mettre la main sur l'argent d'autrui, in Legib. Henrici I. Regis Angl. cap. 13. Adde cap. 88.