Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MITTO

MITTO,³ (MITTERE) nude pro Tradere, in possessionem mittere, instituere, in Chartario Celsinianensi a Mabill. Diplom. lib. 2. cap. 28. n. 8. laudato: Et in hac eleemosyna Mitto D. Amblardum Archiep. Lugdunensem, et D. Stephanum Arvernensem Episc. ut partem habeant, etc. Ibidem: Pro filio meo Willelmo, quem monachum Mitto in eodem monasterio. Iterum: Et in ista eleemosyna Mitto D. Stephano et D. Roberto Abbate, ut ipsi sint defensores mei.

Mittere in Possessionem nomine ventris, est mittere in possessionem nomine ejus qui est in ventre: ut cum mulier praegnans mittitur in possessionem nomine filii vel filiae heredis, quem vel quam habet in utero et marito praemortuo. Vocabul. Juris utriusque.