Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MITTO

MITTO,⁴ (MITTERE) Instituere, introducere. Chron. S. Petri Vivi tom. 2. Spicileg. Acher. pag. 744: Consuetudines pravas, injustas et malas, quas Galduinus in ea Miserat, et Rainardo Comiti sua inertia Mittere siverat, omnes ad nihilum magna vi et potentia redegit (Mainardus.)

Mittere Se in aliquo per convenientiam, De re aliqua pacisci, convenire. Charta ann. 1196. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 368: Set cum dicta lis diu fuisset agitata coram predictis arbitris, predicti arbitri dixerunt partibus, quod Mitterent se in eis per convenientiam: quod partes fecerunt.