Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MOLES

MOLES, Portus, Italis Molo; a molibus, seu crepidinibus, quarum objectu maris atrocitas frangitur et retunditur. Vita S. Virgilii Archiepisc. Arelat.: Ad littus aequoris, quod vocatur Molis, accessit, ubi insidiator ille (diabolus) quasi navem onerariam advenisse fallaciae speciem imaginis ante oculos ausus est confingere, etc. At apud Dinamium Patricium in Vita S. Maximi Episc. Reg. ubi eadem verba leguntur, moles scribitur. Vim et originem vocis attigimus in Notis ad Alexiadem pag. 305. ex Scriptoribus Graecis inferioris aevi, quibus μόλος, et μῶλος, et μοῦλος, idem sonat quod Moles, seu portus: quibus consentit Procopius lib. 4: de AEdific. cap. 10: Πρὸς δὲ τήν ἑϰατέρωθι τοῦ ἰσθμοῦ θάλασσαν προϐόλους τεϰτῃνάμενοι βραχεῖς τε ϰαὶ φαύλους, οὕσπερ ϰ α λέῖν νενομήϰασι μώλους, τὴν μεταξὺ χώραν τοῦτε ροθίου ϰαὶ τοῦ περιϐόλου ἐφράξαντο, etc. Gloss. Gr. Lat.: Μῶλος, Moles. Vide Modulus 1. et Mola 4.