Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MOLO

MOLO, (MOLARE) an Molendinum, vel agger, seu aliquod propugnaculi genus ? Computus ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 251: Item, libravit in cavalcata facta per ipsum baylivum ad capiendum Molare quod erat in dicta bastida, etc.

Idem quod Molare 2. Meta, tumulus terreus, colliculus. Charta ann. 1346: Quandam molam nostram seu Molare in parochia de Fontanis araverunt. Vide infra Molarium 3.