Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MOLO

MOLO,³ (MOLARE) Molere, Gall. Moudre. Charta ann. 1278. apud Thomasserium Consuetud. Bituric. pag. 110: Ipsi manumissi et heredes sui Molare teneantur ad molendina nostra. Chronic. Vormat. ad ann. 1407. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 152: Similiter nec pistoribus neque Molandi notoribus aliquid dabunt. Charta ann. 1468. apud Madox Formul. Anglic. pag. 148: Et praedictus Johannes idem molendinum per se emendatum, ut in eo grana bene possint Molari, in fine termini sui praedicti dimittet.

Quam vocem varie efferunt nostri. Maure, in Convent. inter dom. Bretol. et abb. ejusd. loci: Et devoient li oste venir Maure â mes muelins. Maurre, in Charta ann. 1308. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 309. Molre et Morre, in Ch. ann. 1343. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. Moorre, in Libert. Jonvil. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 298. art. 27. Mourre, in Ch. ann. 1322. ex Reg. 74. ch. 443. Moulir in Ch. Guid. comit. Fland. ann. 1283. ex Chartul. Namurc. in Cam. Comput. Insul. fol. 24. v°. Moure, in Ch. ann. 1240. ex Chartul. S. Joan. Laudun. Moulre, in Ch. Joan. Comit. de Roucy ann. 1338. Hinc Grain molable appellatur frumentum, quod ad molendinum domini molere vassalli tenentur, in Ch. Ludov. comit. Stampens. ann. 1378. ex Chartul. S. Carauni. Moudre vero in Stat. ann. 1330. inter Consuet. Genovef. MSS. fol. 2. v°. pro Exacuere, vulgo Emoudre, ut et Mouldre, in Lit. remiss. ann. 1385. ex Reg. 127. ch. 150. Vide infra Molere 2.