Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MOLO

MOLO,⁴ (MOLARE) Prima alicujus rei lineamenta exprimere, a Gall. Mouler. Acta S. Francisci de Paula tom. 1. Aprilis pag. 159: Et vidit corpus defuncti exanime, et ut similitudinem vultus ejus secundum veram figuram depingeret, Molavit et impressit. Vide Molarium 1.

Se mouler, pro Se remettre, Se colligere, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 197: Il (Clodomir) tourna envers se anemis, puis se Moula en armes et s'acesma pour combattre. Ubi Aimoin. lib. 2. cap. 4. Se se collegit in arma.