Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MONS

MONS GAUDII, Monticulus, ex Gallico Montjoye, quae vox diminutivum est ex mont: qua appellatione donatum Collem Vaticanum ad urbem Romam ab Ottone Frisingensi lib. 2. de Gest. Frid. cap. 22. Gunthero lib. 4. Ligurini, Acerbo Morena Laudensi ann. 1167. pag. 116. in Chronico Casin. lib. 4. cap. 39. in Vita S. Geraldi Abbatis Silvae majoris n. 8. et aliis locis, docuimus in Dissert. 11. ad Joinvillam. Ademarus Cabanensis pag. 173: Ubi tandiu reliquias ejusdem Confessoris in Monte gaudio tenuit, etc. Supra:, Montanam appellavit. Idem pag. 272: Levaverunt corpus S. Martialis Apostoli, et in Montem gaudii transtulerunt. Vita S. Roberti Abb. Molismensis n. 21: Cum autem venisset ad locum, in quo erat quaedam congeries lapidum, quae vocatur Mons gaudii-Dei, etc. Vide Raimundum de Agiles in Hist. Hierosol. pag. 171. et Ricordanum Malaspinum cap. 156. Vetus Poëma, cui titulus, le Lusidaire MS.: Tant i ot pierres apportées, C'une Monjoie i fu fondée. Vetus Poeta MS. e Bibl. Coislin. Celant son pensser sor sa voie Tant qu'ils vinrent à la Monjoie Du chastel ou cele menoit. Locos alios vide in laudata Dissertatione.

Mons Gaudii, Clamor militaris Regum Franciae, Montjoie, vel Montjoie S. Denys, ab eo monticulo ad Lutetiam, in quo S. Dionysius martyrium subiit, Decio imperante, ut ibidem docuimus. Matth. Paris.: Et facto congressu acclamatum est terribiliter, Ad arma, Ad arma, hinc Regales Regales, inde Montis gaudium, scilicet Regis utriusque insigne. Occurrit apud eumdem aliis locis. MS.: Roi Looy escrie, Monjoie Diex aie. Infra: Crie Monjou, aidiez sainte Marie. Rursum: Monjoie escrie, Diex aide et saint Pol. MS.: Monjoie crient por lor gent ralijer. Infra: Monjoie escrie por sa gent resbaudir., MS.: A restorer Gautier ont fait grant estormie, Francheis crient, Monjoie, et Normans, Dex aie, Francheis crient Asras et Angevin Valie, Et li Quens Tiebaut Chartres et Passavant crie. Ibidem: Cil de France crient Monjoe, Ceu lor est bel que l'en les oe; Guillaume crie, Dex aye, C'est l'enseigne de Normendie; Et Renouf crie o grant pooir, Saint Sever, sire saint Sevoir; Et Hamadens va reclamant, Saint Amant, sire saint Amant. Quanto vero cultu S. Dionysium coluerint Reges Franc. ex Epistola Ludovici Pii ad Hilduinum Abb. S. Dionysii, qua illum hortatur ad conscribendam Vitam ejusdem, abunde colligitur, ut ex Charta S. Ludovici ann. 1269: Quia cum postquam beatissimus Dionysius patronus et Apostolus Franciae Francorumque legislator primordia fidei orthodoxae Francis dudum evigilasset, et ab errore paganeo illos salubriter divertens, felicem martyrii palmam inde reportasset, sacrumque suum sepulcrum mira Dei ordinatione in agro Franciae elegisset, Francorum Reges Christianissimi nostri antecessores, tanquam vere discipuli et imitatores Dionysii, ac eorum populi et regnicolae, Catholicam legem ita didicerunt, quod ad praesens lex ipsa Christianaque fides, a nulla tam alia natione, sicut a Gallis veris Christicolis inviolabiliter colitur, et tantam ab eodem Sancto sumpserunt fiduciam, ut sua prece non solum in prosperis scelera, sed etiam ipsi et eorum milites in ejus gloriosi Dionysii nominis exclamatione inimicorum tela in bellis devicisse crediderunt. Vide supra laudatam Dissertationem. et Grimm. Mythol. German. pag. 114. not.

Mons gaudii, Heraldi seu fecialis Franciae nomenclatura, a cujus officio Monjoie etiam appellatur omnis sequester pacis. Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2: Entre Dieu et home est Monjoie, (la Ste. Vierge) Toutes les pais fait et ravoie.

Mons Gaudii, Nomen castri in silva de Marliaco paucis ab hinc annis diruti. Lit. ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 615: In capitannia et custodia castri nostri de Montjoye saint Denis. Moultjoye appellatur, in aliis Lit. ann. 1406. ex Reg. 160. ch. 290: Pierre Morelet, dit Marescot, escuier, capitaine de notre chastel de Moultjoye. Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 52. r°: Die xvj. Nov. 1362: Stephanus Rat institutus custos turris Montis Gaudii, loco magistri Johannis Pastorelli. V. Mongerius.