Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORALITER

MORALITER,² Secundum bonos mores. Translatio S. Alexandri cap. 4: Quem praedictus rex secundum regium morem clementer suspiciens, ac Moraliter nutritum suae familiaritatis participem inter alios principes esse concessit.