Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORTALITAS

MORTALITAS, Pestis, lues, quae in populo grassatur. Gloss. Gr. Lat.: Θνῆσις, Mortalitas. Mortalitas animalium, in Capitul. 2. ann. 810. et in Epist. Ludovici Pii ann. 828. etc. Anastasius in Benedicto PP.: Et dum cognovisset piissimus Imperator, quia Roma periclitaretur fame et Mortalitate, misit in AEgyptum. Ditmarus lib. 2: Saeva Mortalitas Imperatoris exercitum subsequitur. Utuntur S. Cyprianus lib. de Mortalitate, lex penult. D. de Vi et vi arm. (43, 16.) lex 6. de Offic. Praes. (1. 18.) etc. Gregorius M. in Sacramentario, etc. Vide Glossar. med. Graecit. voce Θανατιϰόν, col. 485.